Latin
PARS I
Athanasius Kircher, Arca Noe 167
Unproofread scanNot analysed yet
Ponte itaque admoto, &ostio jam aperto, reclusisque Quadrupedum sta bulis &mansionibus, ex insolita lumi nis, aerisque limpidioris affusione, cunctae animantes insolito tripudio exultantes vix consistere ampliùs nescia, Noemo pro liberationis concesso beneficio, veluti abblandientia, insolitis vociferationibus gratitudinem suam, eum ad ostium usque secuta, contestabantur; ubi juxta praedictum ordinem, quo in traverant Arcam bina &bina, septena &septena per pontem in amplam illam montis planitiem egressa, sine mora prolificum propagationis negotium, tanto cum ardore, quanto ammalia longe tempore stabulis detenta, &amoemoris coeli aerisque beneficio fruitura tandem libertati suae restituta solent; iuxta prae ceptum Domini: Crescite &multiplicamini; inceperunt. Quod sanè quam expressissimis verbis Sacer Textus indicat. Quid enim sibi vult illud, quod Moses in ingressu Noc filiorumque intra Arcam viros &uxores separatim nominet. Ingredieris tu, &filii tui, uxor tua, &uxo res filiorum tuorum tecum; modo verò de egressu dicat: Egredere tu, &uxor tua, filii tui, &uxores filiorum tuorum tecim.