Latin
169.1 to 169.3
Athanasius Kircher, Arca Noe 169.1-3
Unproofread scanNot analysed yet
Magnum itaque fuit OEI promissum, cùm dixit: cunctis diebus Terrae vicissitudi nem temporum, &opportunitatem se rendi, &metendi, similiaque agendi perpetuò mansuram: cum verò haec eadem, &ante Diluvium perstiterint; meritò quis dubitare posset, cur haec post Diluvium eventura dixerit, quasi ante Diluvium nil horum accidisset. Sed Soluio dubii qui attentè verba haec expenderit, ea à DEO cum respectu quodam &comparatione ad annum Diluvii, prolata fuisse intelliget, quasi diceret; non erit ampliùs futuris seculis ullus annus Diluvii anno similis: hic enim annus, uti ad Mundum propter hominum impietatem perdendum destinatus erat, ita quoque nulla in eo temporum vicissitu do, nulla Aestatis. Hyemisque distinctio, nulla primarum qualitatum temperies, nulla sementis messisque perficiendae occasio fuit, Mundo quippè terrestri horrendo Cataclysmi squalore penitùs oppresso, submersoque; hujus modi igitur annus amplius non exstiturus est; sed uti priùs, ante Diluvium, ita &post, tempestivae &consentanea temporum vices, nunc aestus, nunc frigoris vicissitudines, agrorum sata coquentes: nequaquam itaque terram universali Diluvio perdam, ficuti hoc anno feci; sed juxta naturae exquisitas leges, &Orbem administrabo, &de cunctis in eo ad hominum necessitatem fulciendam providebo; nequaquam ampliùs maledicturus Terrae, &homi ni, ex quibus verbis luculenter patet poenae mitigandae ratio, desumpta ex pronitate hominis ad malum, quasi insita ad malum propensio, &ab adolescentia ad peccandum inclinatio, homo ob imbecillitatem suam, nonnullam veniam mereatur; cum enim homo ex diversis, &invicem repugnantibus appetitibus, sensitivo, volitivo, &rationali constitutus sit; ille verò ad bonum sensui utile, &delectabile, hic verò, per se tendat ad bonum secundum rectam rationem, honestum, utile, &delectabile; paucissimi verò sint, qui totis viribus tendant ad bonum rationabile, plerique ad sensibi lium voluptatum illecebras trahantur; hinc fit, ut plerumque sensitivus appetitus rationalem in suas partes adsciscat penitusque sui juris faciat; quod quidem malum aliunde non provenit, nisi ex peccato Adami, quo Natura primò recta, integra, &perfecta à DEO condita, vitiata verò &depravata in omnes ejus posteros transfusa &propagata fuit.