Latin
171.6 to 171.7
Athanasius Kircher, Arca Noe 171.6-7
Unproofread scanNot analysed yet
Profectò veritati haud incongruum assero, si vera esse credimus, quae in Primo Libro hujus Operis, ex Libro Enoch, &Beroso authore Chaldaeo pervetusto adduximus. Gigantaeam illorum temporum progeniem, non dicam ab omnibus tam mundorum, quàm immundorum animalium carnibus, sed &ne quidem ab anthropophagia, sive ab humana carne abstinuisse. Quae pulchrè sanè &scitè Dominicus de Soto lib. 5. de Jure &Just. confirmat. Sic igitur argumentatur: Si esus carnium non erat in usu, id accidisse, necesse est, aut quia prohibitus, aut quia esus carnium id temporis non erat utilis homini, aut quia vis carnium nutritiva hominis non fuit eo tempor cognita, aut quia propter abundantiam &praestantiam alimenti, quod plantae suppeditabant homini esus carnium supervacaneus esset, &non necessarius; sed nihil horum ad fidem adstruendam opinioni eorum, qui carnium esum in usu non fuisse ante Diluvium asserunt, conducit: Ergò, siquidem nulla lege prohibitum usum carnium, non quidem dem naturali, ut patet, neque positivâ; talis enim nuspiam in Sacris Literis reperitur; nec quidem probabilis causa esse potuit, cur eo tempore esus carnium non esset conveniens, &utilis homini, cum Philosophorum omnium, Medicorumque concessu, &quod caput est, experientiae documento meliorem esse constet, ad alendum &roborandum hominem, carnium esum, quàm planta rum; cum ex illis alamur, ex quibus sumus, utique ab Orbis conditu semper cibus carnium magis proportionatus fuit homini, ob similitudinem, quâ faciliùs istiusmodi nutrimentum in substantiam aliti convertitur, quemadmodum vini potus in sanguinem.