Latin
173.1 to 173.4
Athanasius Kircher, Arca Noe 173.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Quis rogo sibi persuadeat, homines istos primaevos, nulli legi subjectos, incredibili corporum robore, &fortitudine praeditos, qui veluti pondere quodam ferebantur eò, quò eos naturae impetus impellebat, id detrectasse, quo &vires suas augeri experiebantur, &ad quod eos gula prorsus effraenis, deliciosusque carnium victus trahebat. Accedit. quod credi non possit, eos olera solummodò sine ullo condimento devorasse, sed pinguedine, quam iis copiosissimam natura praebebat; id est, ex Lacte, Butyro, Oleo, similibusque quamoptimè unà carnibus mista praeparasse; fuit enim semper eadem hominum, est, eritque conditio, sive victum sive vestitum pectes, qui uno &eodem cibo minimè contenti, nova semper, &nova gulae rritamenta investigant; &experientia docet, in ultimo hoc gratiae seculo, quo homines ne quidem rigido Ecclesiae praecepto à prohibitis hujusmodi, potissimum Quadragesimae tempore carnium victu contineri queant; quantò magis primaevi isti homines, qui nullae egi adstricti, suis confisi viribus, nil non ciborum ad vegetosissimos stomachos replendos, detrectabant. Quis denique neget, illos praeter carnes, picium, quibus flumina, lacus, mare exuberabant, frequentissimum usum habuisse, nisi, ut suprà diximus, eos quis dicat, praeter decorem universi, nullum alium usum habuisse; quod &naturae, &Sacris Lueris expressè repugnat cap. 1. Genes. ubi, dominammi Piscibus maris pisces expressè subjicit potestati &dominio hominis; quodnam verò dominium homines in pisces habere possunt, nisi, ut iis retibus, aut quocunque alio modo captis, homini in cibum cederent? cum alius usus in piscibus concipi non queat; non enim hominem vestiunt, non defendunt, neque jumentorum more in laboribus conficiendis subsidio esse posunt, ergò ad solum cibum producti sunt. CACur Esum Carnium post Diluvium expreßè, non item suffocatorum, aut sanguinis eorum Deus concesserit. CIc igitur dicit Moses cap. 6. vers. 3 sum carnium singulari praecepto conmne quod movetur &vivit, erit vocesserit? &cur suffocata, &sanguinem bis in cibum, quasi olera, viventia tradid animalium prohibuerit. vobis omnia.