# Arca Noe 174

Athanasius Kircher, Arca Noe, CAPUT. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/arca-noe/174
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/arca-noe/174

μτα δὲ ταῦτα ἡρξανταο οἱ γίγαντες κατεσθίειν τὰς σαρκὰς τν ἄνθρωπων, καὶ ἥρξανται οἱ ἄνθρωποι ἐλαττοῦσθαι ἐπὶ τῆς γῆς οι δὲ λοιποὶ ἐβοησαν εἰς τν οὐρανὸν περι τῆς κακώσεος αὐτ καὶ ἐποιησαν ἑαυτις οἱ υἱοὶ τν ἄνθρώπων, καὶ ταις γυναιξὶν καὶ θυγάτρασιν αὐτω καὶ παρέβησαν· καὶ ἐπλάνησαν ἔτι τοῦ ἀγίους, κὶ ἐγνέτ ασέβεια πολλὴ ἐπὶ τῆς γῆς, καὶ ἡφάνησαν τὰς ὁδοὺς αὐτῶν Pharmarus itaque ex viginti Egregoraeis, id est, malignis spiritibus undecimus docuii Magiam, & Artem incantatricem; (id est, & san varia pharmaca philtrica ex herbis guine hominum animaliumque mistis) praesti giatorumque expiatoria sacra; Nonus au tem docuit artem deducendi stellas, id est, artem, quâ stellarum virtutes in statuas & simulacra se infundere posse credebant. Quar tus Astrologiam divinatricem (quâ ei sortes, de fortuna status vitae consultabant. Octavus docuit artem divinandi per aërem Tertius docuit Geometriam, id est, per signa Terrae. Omnes hi inceperunt uxoribus suis, & filiis eorum dicta revelare mysteria. Post haec inceperunt Gigantes vesci carni bus humanis, repereruntque impio hoc ex terminio homines decrescere super terram & eò usque progreßi sunt, ut vel ipsos san ctos praevaricari, & errare facerent, atque adeò magna extitit impietas super terram & corruptae sunt universae viae mortalium Certum est Magicas artes ante Dilu vium valdè in usu fuisse, utique Satana magistro, qui omnes suas machinas in eum potissimum finem scopumque dirigebat, ut Mundum universum impietate, actionum perversissimarum enormitate, & veri, & unius DEI neglecto cultu, Mundum Idololatriâ perderet quae & Josephus scitè ostendit; quibus ait & Chamum imbutum unà secum in Arcam tabulas, quibus dictae artes continebantur, attulisse, ut post Diluvium illa postero Mundo propalaret; Aegyptusque ea, quae ipsi post Diluvium in sortem ceciderat, primaevum omnium superstitiosarum artium seminarium fuisse, sat docet: Nam, ut Berosus scribit: Illis, inquit, temporibus circa Libanum fuisse Enos urbem maximam Gigantum; hi vastitate corporis, ac robore confisi, inventis armis omnes opprimebant, libidinique inservientes invenerunt papiliones & instrumenta Musica, & delitias.

---

Athanasius Kircher, Arca Noe. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Arca_Noe.
