Latin
CAPUT
Athanasius Kircher, Arca Noe 175.8
Unproofread scanNot analysed yet
Divus Thomas verò addit alias causas, quarum prima est, quod fugiendae Idololatriae, ad quam Hebraei quam pronissimi erant, causa prohibuisset DEUS esum sanguinis: Nam Idolorum cultores libabant de sanguine victimarum; altera verò in odium &detestationem homicidii, ut tantò magis horrerent humani sanguinis effusionem, quibus esus sanguinis animalium severe interdictus fuisset. Certe ob rationes supradictas, esus sanguinis etiam tempore Legis Euangelicae, in primo Ecclesiae Concilio, &Apostolorum Decreto, non tantum apud Hebraeos firmaQuomodo tus fuit, verùm etiam omnibus ex genfidei conglutinandos ab Apostolis decreApostolotum fuisse existimamus.