# Arca Noe 175.8

Athanasius Kircher, Arca Noe, CAPUT. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/arca-noe/175.8
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/arca-noe/175.8

Divus Thomas verò addit alias causas, quarum prima est, quod fugiendae Idololatriae, ad quam Hebraei quam pronissimi erant, causa prohibuisset DEUS esum sanguinis: Nam Idolorum cultores libabant de sanguine victimarum; altera verò in odium & detestationem homicidii, ut tantò magis horrerent humani sanguinis effusionem, quibus esus sanguinis animalium severe interdictus fuisset. Certe ob rationes supradictas, esus sanguinis etiam tempore Legis Euangelicae, in primo Ecclesiae Concilio, & Apostolorum Decreto, non tantum apud Hebraeos firmaQuomodo tus fuit, verùm etiam omnibus ex genfidei conglutinandos ab Apostolis decreApostolotum fuisse existimamus.

---

Athanasius Kircher, Arca Noe. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Arca_Noe.
