# Arca Noe 178

Athanasius Kircher, Arca Noe, CAPUT. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/arca-noe/178
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/arca-noe/178

Etsi enim in Aegypto non pluat; pluit tamen immodicè in Ae thiopia, uti dixi, statis temporibus, unde magno suo emolumento suam sortitur inundationem Aegyptus. Frivolam igi tur, & nullius momenti objectionem hanc esse, quis non videt? cum itaque & pluviae, & Iris non secus ac hodiè semper acciderit, quaeri solummodò hoc loco potest, cur DEUS Iridem pro Symbolo propitiationis suae post Diluvium assumpserit? Ad hoc itaque respondemus Iridem à DEO non fuisse assumptam, tanquam signum naturale Diluvui non venturi; sed tantùm ex pura DEI voluntate Cum enim post Diluvium, cum promiss sui de non futuro Diluvio signum aliquod dare vellet hominibus, possetque quod libet aliud assumere, prae caeteris tamen ad id elegit Iridem. Iris igitur non est ex natura, sed ex DEI voluntate ac decreto, vim habet significandi nunquam futurum Dilu vium universale; Et hoc pacto probatur: Si Iris est naturale signum Diluvii, aut esset signum futuri Diluvii, au non futuri, aut futuri & non futuri, au neque futuri, neque non futuri; Non potest esse signum naturale futuri Diluvii, tum quia generatio Diluvii non po test fieri ex causis naturalibus, quemad modùm suprà demonstravimus, sed tan tum Omnipotentis DEI virtute; Iris ergò non potest esse naturale signum ejus: tum quia DEUS promisit nunquam deinceps futurum Diluvium, ejusque promissi sui Iridem voluit esse signum. Secundò, neque Iris est naturale signum non futuri Diluvii, tum quod ea saepissimè fuerit ante Diluvium, non obstante quòd poste à venit Diluvium; tum etiam. quod si secundum suam naturam signum esset non futuri Diluvu, supervacaneum & incongruum fuisset eam a DEO constitui tanquam novum quoddam signum non futuri Diluvu.

---

Athanasius Kircher, Arca Noe. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Arca_Noe.
