# Arca Noe 181.1-4

Athanasius Kircher, Arca Noe, 181.1 to 181.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/arca-noe/181.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/arca-noe/181.1

imò idipsum vel ipsi naturae repugnare inde patet, quod frumentaceae species terrestrium quisquiliarum immensa congerie & miscellâ corrupta & oppressa, non nisi multorum annorum decursu instaurari potuerit, & ex hodierni temporis quibus campi oblimantur inundationibus, experientiâ magistrâ constat; Non igitur Noë ex seminibus post Diluvium immediatè productis, aut ex vitibus jam uvis gravidis; sed quemadmodùm in praecedenti Libro, ubi de Commeatu Arcae ageremus, ante Diluvium secum quicquid ad agrorum culturam, & fructiferarum arborum plantationem necessarium erat, ne post Diluvium in tanta terreni globi confusione, & transformatio ne, deficientibus & seminibus, & fructibus, fame & aerumnis enecarentur, secum, uti prudentem & sagacem oeconomum decet, in Arcam detulisse. Qui verò hoc loco mihi objiciunt, ante Diluvium neque frumentum, neque vites in usu fuisse, illi uti naturalium rerum peritiâ destituuntur, ita quoque turpissimè hallucinantur, idque sequentibus rationibus demonstro: neque enim hîc ullam necessitatem video, cur, ut suae assertioni nonnullam authoritatem concilient destructo totius Naturae statu, statim ad miracula confugere non vereantur. Natura rerum ab exordio Mundi à rerum omnium conditore constituta, semper eadem, & immutabilis perstitit. & usque ad ultimam rerum consummationem perstitura est; sine causa itaque asseverare Naturae operationes, alias ante Diluvium, alias post Diluvium fuisse, temerarium, ne dicam stolidum censeo: Et frumenti quidem panisque usum fuisse ante Diluvium nemo negat: imè Sacer Textus id apertè docet cap. 3. Gen. In sudore vultus tui vesceris pane, frustrà autem haec à DEO dicta fuissent, si Adam panis usum nescisset, imò solis herbis, & fructibus, & homines & ani malia victitasse diceretur: Verùm eorum opinionem jam suprà confutavimus. Si ergò panis in usu fuit ante Diluvum, certe vini quoque usum viguise, illum fateri necesse est, qui primaevorum hominum in omnem ingluviem ebrietatemque effusorum intemperantiam non novit; neque ii audiendi sunt, qui uvas quidem illos comedisse, ajunt, sed minime vinum bibisse: quasi verò adeò stolidi fuerint, ut nobili uvarum liquore allecti, illas non in vini liquorem facillimo negotio per expressionem resolverent; quasi difficilius illis fuerit, ex uvarum expressione vinum, quàm ex melle hydromely, aut ex succis pomorum, pyrorumque expressione, mulsum parare; neque enim verisimile est, solius aquae potu illos vixisse, sed & succis ex variis fructibus expressis potum sibi confecisse, Est tempus, & vivendi necessitas adeò ingeniosa, dum ad corporis sustentationem non solùm res necessarias, sed & delicias gulae conpruas, reperire non desistat, quod uti modierna die accidit, ita quoque non video, illud naturae beneficium cur primaevis hominibus denegatum videatur.

---

Athanasius Kircher, Arca Noe. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Arca_Noe.
