Latin
185.1 to 185.5
Athanasius Kircher, Arca Noe 185.1-5
Unproofread scanNot analysed yet
appellationes. Nachse van Mo nasteriun sedes Patriarcha Armenorum ad ra dices mon tis Ararat gata lectio habet, Armeniae. Et requievit Arca supra montes Armeniae. Super montes dicit Armeniae, non quod is mons sit separatus ab aliis, sed quod in iis montanis Ararat, quae longa jugorum catenatione, a Chaldaeis Kardaei montes dicuntur, universam Armeniam, Persidemque ab occasu ad ortum determinant, Arca steterit. Mons est altissimus &poe nè inaccessus, &quemadmodum mihi Patres nostri ex India per Persidem in Europam reduces narrârunt, in tantam longitudinem extensus, ut ad octiduum semper in conspectu habuerint verticem ejus, perpetua nivium inveteratarum coacervatione coopertum. Montes hi à Ptolomaeo vocantur Gordiam, eorumque ongitudinem ponit 75 grad. 39 grad. latitudinem; qui ratione variarum Re gionum circumjacentium, varias appellationes sortiti sunt; Siquidem nonnulli Caucasum, quidam Taurum dicunt. Persae &Armeni Arem Noë, id est, habitationem Noë appellant, ob Arcam, quae in ec quievit; &mons quidem, inter altissimos Orbis montes unus, ab ortu respicit Per sidem, ab occasu Georgiam, sibi Iberiam &Armeniam minorem, a Meridie Mare Persicum, à Borea Mare Hircanum, sive Caspium, in Medorum Parthorumque Regionibus ingentis hydrophylacii lacu à Natura ditatum, quod ingentibus flumini bus amnibusque, id est, Euphrati, Tygri. Araxi &Hidaspi, aliisque originem praebet. Ad hujus montis radices hodiè Monasterium Nachsevan, ubi Patriarcha Armenorum residet, existit, nobili Bibliothe câ, historiisque qua Sacris, qua profanis spectatissimum; Narrarunt mihi non semel Armeni hîc Romae negotiantes, mon tem altissimum esse, &longè lateque exporrectum, neque hucusque ullum inventum esse, qui verticem ejus conscenderit; quod Berosi relationi repugnat. Ait enim, Noë posteros in tanta veneratione hunc Montem habuisse, &complures, qui illum ascenderant, bitumen ex Arcae tabulis abrasum, expiationis causâ secum detulisse. Ego verò quid de eo sentiam, aperio. Nihil Monte hoc &Arca apud posteros Noë celebrius frequentiusque fuisse, nemo non novit; cum enim continuò à tribus filiis Sem, Cham &Japhet adhuc viventibus de formidabili Diluvio, de cunctis animalium speciebus intra Arcam introductis, de nova Orbis per octo persosonas instauratione, stupenda narrari audissent, absque ulla ambiguitate credere par est, complures tantorum mirabilium narratione percitos, incredibili spectandae Arcae, quam in vertice montis reman sisse audierant, desiderio exarsisse; neque uti est curiosorum hominum inquietudo, se continere potuisse, quin montem conscenderint, atque in perpetuam rer memoriam, ex tabulatis &assumentis bitumen abrasum, unà cum nonnullarum tabularum fragmentis, in testimonium quod Arcam vidissent, secum deportasse; undè &alios haud dubiè rerum mirabiium narratione perculsos, idem tentasse vero haud absimile est.