Latin
CAPUT IV
Athanasius Kircher, Arca Noe 186
Unproofread scanNot analysed yet
Ego sane existimo, in primis post Diluvium secu lis, veventibus adhuc filiis Noë, generis humani progenitoribus, &gentium ducibus, uti recens adhuc &frequentissima de Diluvio, de Arca, supra mon tem deposita, rerumque gestarum narratio passim in ore hominum versaretur. ita plures quoque in apicem montis, ul tam stupendam fabricae machinam, co ram intuerentur, curiositate percitos ascendisse; est enim curiosorum hominum insatiabilis quaedam cupido, ad ea, quae à toto mundo magnâ veneratione celebrantur, monumenta spectanda; Et quotidiana experientia docet, quantu sit in Urbe advenarum Literatorum ar dor in Romanarum antiquitatum monumentis explorandis; quot suscepte per maria itinere Aegyptum petunt, ut Pyramidum prodigiosas structuras, reliquarumque antiquitatum reliquias ex plorent; quantò magis primis post Dilu vium seculis, hujusmodi videndae Arca desiderium in animis hominum viguisse putamus? An verò postremis temporibus fuerint, qui simile quid attentârint nobis non constat, &omnium poenè Historicorum altum sit silentium. Qua verò ex Historia B. Odorici leguntur di Arcae inventae mensuratoribus, illa utique fabulosis potiùs, quàm verosimilibus narrationibus adscribenda duxerim. Posito tamen, nonnullos posteriori bus seculis montem ascendisse; Dicc tamen eos ex magna tot millium annc rum transformatione, montis, ne qui dem Arcae vestigium reperire potuisse eò quod Arca successu temporis magna nivium inveteratarum, glacierumque accumulatione, ita profundè obruta fue rit, ut nulla amplius eam aut reperiundi, aut spectandi spes sit; Accedit, quod tot millium annorum decursu, ligneam Arcae molem, vel humiditate consumptam, vel in saxeam molem conversam fuisse, nullo Arcae relicto vestigio, verius censeamus.