# Arca Noe 189.1-4

Athanasius Kircher, Arca Noe, 189.1 to 189.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/arca-noe/189.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/arca-noe/189.1

Idem de Fret Herculeo & Siculo testatur Val. Flaccus neque enim Rex Aeolus illi Rector erat, Lybiam cùm rumperet adve na Calpen Oceanus, cùm flens Siculos Oenotriafines Perderet, & mediis intrarent montibus undae Flumina mutant alveos & solitos cursus florentia pereunt imperia, quae omne horrendae strages, uti Divinam arguunt potentiam, ita humanae sortis incertitudinem patefaciunt, & mortales Geoco smi incolas monent, ut cum nihil stabile, nil perpetuum, sed omnia caduca, variis fortunae casibus variis & improvisis rerum strategematis obnoxia, cognoscant omnem mentis conatum, omne stu dium, omnes animi, qui ulla re creata sa tiari non potest, vires ad sublimes & sempiternas supra-coelestium bonorum possessiones elevent, DEO soli veluti centro insistant, in cujus manu sunt omnia jura regnorum & omnes fines Terrae. Variis itaque modis Terrenum corpus dictas metamorphoses incurrere potest: vel enim Primò montes hiatu terrae absorbentur, vel etiam derepentè nascuntur, ubi priùs non erant. Secundò Mon tes, successu temporum, tempestatum injuriis consumpti deficiunt, vallibus consequenter exaltatis. Tertiò, Terrae, quas Peninsulas vocant Geographi, Graec Chersonesos, tenuiori illo terrestri transitu, quem Isthmum vocant, aquarum violenzed! violentiâ rupto, Insulas facit, quae priùs continentis pars erant; vel contrà Insulae conjunguntur Terrae continenti per Isthmos, immensis arenarum acervis, quos maris violentia fluctibus adducit, constitutos. Quartò mare, quod ex una parte recursu suo terrestre relinquit spa cium, ex altera, nescio quo naturae scelere, violentâ quâdam invasione recupe rat, tantum terrarum fluctibus invadens, quantum reliquerat ex priori statione recedens. Quintò, nascuntur subindè novae nonnullae Insulae, aliis quae ab immemorabili tempore constiterant, absorptis. Contrà in Terrarum meditul liis nonnullae regiones, interioris Vulcani tyrannide deglutitae, lacus post se relin quunt, in quibusdam lacubus absorpti terrestrium partium tumuli relinquuntur. Sexto, in partibus quibusdam flu mina & lacus deficientes terram habita bilem reddunt; In aliis terra culturâ pinguis, repentina mutatione in lacum evadit. Refert Plinius, suo tempore Cybotum altissimum montem unà cum oppido Eurite ita terrâ devoratum, ut nulla ejus ampliùs vestigia dignoscerentur. Ejus dem fortunae sortem obtigisse scribit Sy pilo in Magnesia monti, quam praecesserat formidabilis Tantalis urbis terrae hiatu absorptae interitus.

---

Athanasius Kircher, Arca Noe. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Arca_Noe.
