# Arca Noe 191.6-9

Athanasius Kircher, Arca Noe, 191.6 to 191.9. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/arca-noe/191.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/arca-noe/191.6

Diximus itaque, mare in nonnullis lo cis, invectis ab amnibus glebis, recessu suo Terram habitabilem summo natura beneficio, reliquisse; modò novam mari catastrophen ostendamus, dum pristinae benignitatis oblitum, nescio qua naturae violentia, vastissimas Terrarum regio nes, tam duro tyrannidis jugo premit aliis funditus submersis, aliis verò utpote contumacioribus Insulis ita suppressis, ut non nisi montium apicibus eminere vi deantur. Prope Dordracum & Dullartum in Frisia Castella non ignobilia, funestâ alluvione ita submersa sunt, ut vel ips eminentes in hunc diem turnum apices praeteriti eventûs calamitatem posteris enarrare velle videantur. Ad littus Thuscum non procul Liburno integra urbs undis cessit, hominum habitaculis in piscium latibula conversis, quod nor sine horrore anno 1634. propriis oculis observavi. Inter Centum Cellas vulgò Civita Vecchia, & Sanctam Severam, frequentia sanè rudera in mari spectantur, quorum nonnulla fenestris, alia portis & arcubus adhuc instructa sunt, praeteritae infelicitatis indices. E regione Puteolorum in ipso sinu Bayanae urbis, domus unà platearum discrimine, quod mirum dictu est, luctuosissimo sanè spectaculo monstrant in fundo maris celeberrimae quondam urbis, interitûs vestigia. Atque haec quidem à me experientia comprobata sunt, ut innumeros alios eventus, quibus Historicorum monumenta referta sunt, sileam. Ex quibus quidem omnibus concludimus, omne: illas Insularum coacervatarum conge ries, quas Archipelagos vocant, olim cor tinenti conjunctas fuisse, Oceani ultre citroque molientis violentiâ, molliori bus continentis partibus paulatim exesis, perfossisque: saxosioribus verò montium scopulis in eam Insularum multitudinem, quam mappae nobis demonstrant, secretis vel subindè etiam ignium subterraneorum saevitie per terrae motus diremptis. Certè Oceanum Atlanticum, ubi nunc Canariae, & quas Terceras vocant, ingenti hominum multitudine habitatum fuisse, Plato docet in eo Dialogo, quem Critiae nomine intitulat.

---

Athanasius Kircher, Arca Noe. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Arca_Noe.
