Latin
CAPUT III
Athanasius Kircher, Arca Noe 198
Unproofread scanNot analysed yet
His itaque breviter praemissis, jam videamus, ubi Regio illa Orientalis con stituta fuerit, in qua DEUS plantaverat Paradisum. Ex genuina &vera determi natione Paradisi, cum se evolvere non possent nonnulli Interpretes, maluerun totam hanc Paradisi historiam ad mysticos &anagogicos sensus transferre, quàm illius veram &realem historiam ad literam intelligere, quae perabsurda, &intolerabilis sententia est, Sacrae Mosi Historiae penitus contraria. Ad quid enim Moses tàm scitè ipsum quoad plantarum, arborum fructuumque delicias &quoad quatuor flumina, quibus irrigabatur, amoenitatem si ea ad literan non intelligi voluisset, descripsisset: Ergone esus fructus primis parentibus prohibiti, non realis, sed purè metaphoricus censendus est? Haereticus id credat, &sentiat; Ego dico, DEUM In universis Bibliis nihil mysticum profer ri voluisse, quod non primò sub literal sensu, &sensibilibus rebus, veluti in typo quodam expressum fuisset, cum invisibilia, teste Divo Paulo non nisi per ea, quae facta sunt, cognoscantur. Ubinam igitur deliciosissimus ille Hortu DEI manu plantatus, fuerit, an etiam num adhuc restet, an Diluvio, aut aliis de causis vastatus, exponendum restat Suppono itaque primò eo in loco fuisse Paradisum, in quem Adam à DEO postquam ex terra Damascena plasma tus esset, ut plerique sentiunt Interpretes.