# Arca Noe 199.1-3

Athanasius Kircher, Arca Noe, 199.1 to 199.3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/arca-noe/199.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/arca-noe/199.1

translatus est; ut coleret, & custodiret eum, post lapsum verò Paradiso extorri in vicinam regionem expulsus legitur, ut semper ob oculos haberet beatas il lius loci amoenissimi delicias, ex quibus suâ culpâ exciderat, Hortum inquam uti Basilius ait, DEI manu consitum, per amoenum, ac deliciis omnifariam diffluentem, mansionem, locum omnem exuberantem creaturam, visenda pulchritudine suscipiendum & admirabilem, locum dico praelustrem & spectatu dignissimum, in quo perpetua quaedam temperies, cui nulla ventorum vis, nullae tempestates, nulla grando, nulla fulmina, nullae procellae, sed quicquid in singulis anni temporibus optatissimum foret; quae omnia intelligi videntur de statu ante lapsum Adami, post lapsum verò omnia in pejus ruisse inferius patebit. Cum igitur Adam ad plagam Orientalem è Paradiso expulsus habitaverit illa verò regio, alia non fuerat, nisi Campus Damascenus, inter Montem Libanum & Mesopotamiam contentus, intra Mesopotamiam Paradisum extitisse verisimile credimus, cum Euphrates & Tigris flumina Paradisi, quae & hodiè adhuc Mesopotamiam includunt, id expressè docent; Accedit, in hunc usque diem Mesopotamiae incredibilis amoenitas, & summa rerum omnium ad vitam hominum deliciosè transigentium necessariarum copiâ & affluentiâ, quae sunt pristinae in Paradiso felicitatis reliquiae, & ve stigia. Suppono secundò. Omnes Patriar. chas primaevos, ab Adamo usque ad Noë mum ibidem habitasse, ut Patriarcharum primo Protoplasto Adamo vicini essent, & ab eo tum in scientiis & artibus hu mano generi conservando necessariis, tùm moribus legibusque vitae & disciplinae instruerentur. Nam uti Libro primo ostendimus, Lamechum patrem Noëmi in lite cum duabus uxoribus Adae & Sellae dirimenda, ad Adamum confugisse adhuc viventem; Kam quoque ad Orientalem plagam Eden Civitatem extruxisse nomine Enoch; Henochum ibidem à DEO translatum fuisse, Noëmum ibidem Arcam fabricasse, & Turrim Ba bel in terra Sannaar extra pomoeria Para disi extruxisse: Accedit, ipsum Adam ex Agro Edenio in vicinam terram sanctam profectum, ibidem in monte Moria, uti Interpretes tradunt, ultimum diem obiis se, ut eo in loco Adam primus homo mo reretur, in quo secundus Adam Christus pro salute humani generis crucifixus obiturus esset.

---

Athanasius Kircher, Arca Noe. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Arca_Noe.
