# Arca Noe 2

Athanasius Kircher, Arca Noe, PARS II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/arca-noe/2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/arca-noe/2

centum annorum, quèis in ea extruenda insudatum fuit, tum ob magnitudinem & capacitatem, quâ nihil adhuc simile post orbem conditum in aquis visum est; si finem & usum ejus spectemus, in eo sanè contemplando meritò humana mens caligat, ratio ob Divini consilii altitudinem confunditur, intellectus in operis vastitate, & singularum partium distributione concipienda quodammodò absorbetur, praeter intentionem DEI abditam, quae exuperat omnem sensum. Fuit enim reale & veridicum totius viventis Mundi compendium, universi Orbis in Diluvio effugium, hominum animaliumque novum post deperditum Mundum seminarium, quo hominum animaliumque genus in posterum Mundum conservaretur reparareturque, nova renascentis Mundi origo. Non dicam hîc modò de iis, quae circa animalium in Arcam introductionem acciderunt. Silebo de receptaculis, loculis, nidisque, singulis animalibus conditionique eorum propriis, quae uti omnem exuperant admirationem, ita quoque de iis, quantum quidem nostri imbecillitas intellectûs permiserit, in sequentibus acturi sumus. Harum itaque stupendarum rerum circa eam, atque intra eam gestarum admiratione perculsus jam à multo tempore, & ad multorum impulsum, nil dignius me praestare posse existimavi, quàm si in hoc Sacro Divinae fabricae argumento quàm penitißimè explicando, omnes ingenii mei vires expanderem; non tam ob proprii ingenii mei (quod ob sublimitatem rei prorsus insufficiens esse sincerè fateor), curiositatem; quàm potissimum, ut ex eo Lector disceret, ineffabilem prorsus, & incomprehensibilem DEI Optimi Maximi erga genus humanum bonitatem & misericordiam, quâ tam admirabili modo, per servum suum Noemum, de Mundo peccatis jam perdito, instaurando, tam paternè providere & disponere sibi complacuit; quae uti omnem rationem transcendunt, ita quoque omnibus, vitiorum peccatorumque consuetudine oppressis, summo ad unionem cum DEO per veram poenitentis animi compunctionem, bonorumque operum prosecutionem recuperandam, incitamento esse possunt; Haeretici verò & Athei, qui nil eorum, quae non capiunt, credere volunt, discant, non stulto ac temerario ausu Sacrarum Literarum veritati praesumptuosius contradicere, neque Genesin veluti nugas Mosaicas, captuque impoßibiles amplius explodere praesumant; meum erit, Arcam hanc Architecto DEO à Noëmo constructam, hoc praesenti libro omnium animalium conservationi non solùm, quod Athei negant, sufficientem fuisse, sed etiam compluribus si forent, capiendis, sat amplam fuisse, demonstrare. Ad rem igitur; DEUS adsit ausibus nostris.

---

Athanasius Kircher, Arca Noe. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Arca_Noe.
