# Arca Noe 200

Athanasius Kircher, Arca Noe, CAPUT III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/arca-noe/200
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/arca-noe/200

Ex quibus neque Henoch, neque Eliam in Paradisum ra ptum fuisse, colligi potest; quasi verò DEUS eos non alibi, quàm in Paradisc & potuerit, & voluerit conservare Qua de causa multi Authores quàm absurdissimis sententiis in transversum acti Paradisum quidem non eodem loco, quo a prima ejus plantatione extitit, super esse, sed aliò translatum fuisse sentiunt: & nonnulli quidem, uti Armeni in inaccessis Armeniae montibus adhuc alicubi existere, ex eo sibi imaginantur, quod ibidem inter intimos solitudinis recessus subindè virum quendam aetate grandae vum, & barbitio spectabilem, nec non stupendae majestatis spectarint, quem Eliam esse interpretantur; sed uti haec phantasticae facultatis ludibria sunt, ita quoque tempus perdet, si quis ea con futanda susceperit; quonam enim modo fieri potuit, in asperrimis inacces si montis jugis Paradisum cum suis fonti bus & fluminibus Paradisum irriganti bus nec non cum eâ amoenitate arborum, fructuumque varietate consistere potuisse? Undè Paradisum in Suppolarem Antarcticam Oceano circumfluo inac cessam regionem translatum fuisse, Bru nus in suo Theatro Urbium docet. Sed quis rogo, Paradisum locum voluptatis, ex temperatissima regione & omni deliciarum genere confertissima in omnium totius Mundi asperrimam & ἀκρατότα τν squalidissimam Mundi faciem delatum fuisse concipiet? Unde & haec ut absurda est, ita confutatione non indiget. Alii praetereà cum locum ei congruum non reperirent, Paradisum in Zeilanum sub Zona torrida Insulam aro maticis plantis, nec non amoenitate, re rumque ubertate, ac longinquitate vitae hominum celeberrimam, translatum putant; sed cum in ea quadruplicis flu viorum originis nullum reperiatur vesti gium, neque arbores fructusque Paradiso proprios Zeilan proferat, praetereà aestu intolerabili, aestate ferveat, hyeme pluviis continuis inundetur, unde & hanc opinionem fabulis adscribimus; uti & eorundem, qui Paradisum ex Poëtarum descriptione, aut in Hesperidum hortos, aut Canarias Insulas relegant.

---

Athanasius Kircher, Arca Noe. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Arca_Noe.
