# Arca Noe 202

Athanasius Kircher, Arca Noe, DVDIMDN TU VD N 7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/arca-noe/202
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/arca-noe/202

& flumina illa ortum habere in Paradiso quae è Terra ibidem absorpta, & extra Para disum iterum oriri, qui secundi ortus nobis in Tigri & Euphrate noti sunt. Idem sentit Severianus apud Lipomanum. Quaeritur quartò. Quaenam sint Re giones illae Hevilak & Chus, quae à fluminibus Phison & Gehon, irrigari dicuntur. Cum haec ad verum Paradisi situm in telligendum, non parvi momenti sint, illa hoc loco, eâ, quâ fieri potest brevitate, exponemus. Multi Havila, Indiae Regionem esse, eò quòd per Phison, ni aliud denotetur, quam Ganges Indiae, fluvius; Gehon verò Nilum Aethiopiae inte rioris, quam irrigat, flumen esse sibi persuadent; Sed enim Paradisum in tantam amplitudinem se extendisse, ut ve ipsam Indiam, Aethiopiamque in se inclu deret, quis tam credulus est, ut id in ani mum suum inducere queat; hoc enim pacto universam Africam majorem, Arme niam, Persidem, Majoricam, ac denique Chinam ipsam ex Oriente & ex Occidenti totam Asiam minorem, Aegyptum, verbo universam Africam circuitus Paradisi continuisset; favetque haec sententia iis qui cum hanc amplitudinem concipe re non possent, universum terrarum Orbem, Paradisum fuisse audaciùs as seruerunt; Verùm cùm haec expresse Sacro Textui repugnant, eam non refellendam duxi, cum vel ipsa Sacra Scri ptura determinatum locum, videlicet Hortum dicat, & Adam indè expulsum in vicina Regione Edenia, cum reliquis Patriarchis habitasse, suprà retulerimus Cum itaque dicta flumina extra Paradisum evoluta, primus, quidem Phison Regionem Havila, Gehon verò secundus Terram Chus, seu Aethiopiam alluisse Sacra Genesis tradat.

---

Athanasius Kircher, Arca Noe. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Arca_Noe.
