Latin
203.5 to 203.8
Athanasius Kircher, Arca Noe 203.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Ut verò, quaenam illa Terra Aethiopiae, sive Chus sit, quam Gibon irrigare dicitur, explicetur; Dico duplicem hoc loco Aethiopiam intelligi debere; unam, Aethiopiam illam magnam in meditullio Africae constitutam, &hanc à Nilo irrigatam, quam negamus esse Aethiopiam illam vastam, de qua hic sermo est; Est itaque ultra mare Rubrum alia regio, quae pari nomine Aethiopia, sive Terra Chus dicitur, sive Madianitarum incolatus fuit, &est Regio illa, quae ab ortu montem Sinai, &Ara biam desertam, à Meridie Felicem, ab oc casu Aegyptum, a Septentrione Palaesti nam &Aßyriam respicit, &ideò Terra Madianitica dicitur, quod uxor ejus Madianitis genere, &alio loco Aethiopissa quoque vocetur; cum enim Chus, Chami filius, praeter Aegyptum non interiorem statim Aethiopiam, sed illam Madianiti. cam vicinam occupaverit, quod ex innumeris Sacris profanisque Literis, nisi Libri moles obstaret ostendere possem. Interim Lector adeat Cornelium, Pererium, Oleastrum, caeterosque innumeros, qui hoc de transmigratione gentium argumentum fusiùs describunt: Atque hanc quam descripsi Regionem dico, fuisse illam Aethiopiam, quam Ge hon Paradisi fluvius irrigabat, uti Topo graphia clarè monstrat. Quaesitum quintum. Quid per Cherubim flammeo &versatili gladio ante Para lisum constitutum, &aditum ad arborem Ligni vitae custodiendum intelligatur? Multi ex hisce verbis persuasi, putant Paradisum in hoc usque tempus adhuc existere, eò quòd aditus ad eum per Cherubim impediatur. Duo, hoc loco expendenda occurrunt: Primò Arbor vitae in medio Paradisi, deindè Cherubim, sive Angelus, qui aditum ad eam flammeo, &versatili gladio impediat; ubi sic legitur in Chaldaica Paraphrasi Onkelos: N ΓDD VN Gο Iἐ γNΘV Et ejecit Adam, &collocavit ad Orientem Horti voluptatis Cherubaia, &gladium acutum versatilem, ad custodiendam viam ad Arborem vitae. De utroque Interpretes validas ineunt velitationes. Quidam haec puro mystico sensu accipienda esse sentiunt. Alii verò Arborem vitae Physicas habuisse virtutes &proprietates vitae perpetuandae insitas, &in usum status justitiae originalis à DEO concessas non incongruè opinantur, quibus &ego subscribo; potuit enim praepotentis DEI virtus fructui arboris implantare talem facultatem, quae homines in statu innocentiae ad nonnulla millia annorum tam diù conservaret, usque dum DEO placeret, ad Visionem beatificam illos admittere; Et hujusmodi Arborem in medio Paradisi plantatam fuisse, non mysticè, sed literaliter intelligi debet, non enim aliàs post lapsum, Cherubim ad custodiendam viam ad Arborem vitae, posuisset DEUS.