# Arca Noe 205.5-6

Athanasius Kircher, Arca Noe, 205.5 to 205.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/arca-noe/205.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/arca-noe/205.5

Scripsisse autem illum li bros septem, in primo Panarii recitat Epiphanius, atque à Gnosticis Sethiani Archonticis falsò suppositos esse probat; Occasionem autem hujus figmenti accepisse videntur ex eo, quòd, ut refert Josephus lib. 1. Antiqu. filii Seth sideralem scientiam ad coelestium rerum cogni tionem excogitarunt; & cùm scirent praedixisse Adamum duos universales re rum interitus; alterum incendio, alte rum Diluvio; veriti, nè inventa sua priùs perirent, quàm pernoscerentur, excitatis duabus columnis, utrique sua inven ta inscripserunt: ut si lateritiam Duuvio deleri contingeret, lapidea superstes hominibus discendi copiam faceret; & illa, quae ex lapide fuerat extructa, per ignem pereunte, lateritia restaret. Has refert Josephus, suis adhuc temporibus in Asia extitisse. Author Operis imperfecti in Matthaeum exponens illud: Vidimus stellam ejus in Oriente, memini cujusdam Scripturae Seth de stella appari tura in Ortu Messiae, his verbis: Audiv. aliquos referentes de quadam Scriptura gen tis cujusdam sitae in ipso principio Orientis juxta Oceanum, apud quos ferebatur ScriQuid continuerini libri Adam ex opinione Arabum. Lib. 7. Seth attributi. Josep. I1. Antiquit Filii Seth columnis committunt Sideralem scientiam Suqeo Seth de Stella apporitura ἐn C Messin.

---

Athanasius Kircher, Arca Noe. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Arca_Noe.
