# Arca Noe 206

Athanasius Kircher, Arca Noe, CAPUT V. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/arca-noe/206
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/arca-noe/206

Scriptura quaedam inscripta nomine Seth de stella apparitura in Ortu Meßiae, quper generationes studiosorum hominum tribus referentibus filiis suis, habebatur de ducta. Cassianus verò Collatione 8. cap 21. introducit Serenum Abbatem Au thorem antiquissimum, dicentem Scientiam omnium naturarum per succeßio. nes generationum, semen Seth ex paterne usque ab ipso Adamo traditione suscipiens donec divisum à sacrilega propagine Cham, perduravit, quemadmodùm sanctè praecepe rat, ita etiam vel ad utilitatem vitae commu nis exercuit. Cùm verò fuisset impiae gene rationi permistum, ad res prophanas & no xias, quae piè didicerat, instinctu quodam dae monum derivavit, curiosasque ex ea maleficiorum artes, atque praestigias, magicasque superstitiones audacter instituit, docens po steros suos, ut sacra illâ culturâ Divini no minis derelictâ, vel elementa haec, vel ignem. vel aëreos daemones venerarentur, & colerent. Haec igitur curiosarum rerum notitia quomodò Diluvio non perierit, ac superve nientibus seculis innotuerit, perstringendun breviter puto. Quantum itaque antiquae traditiones ferunt. Cham filius Noc, qui su perstitionibus illis & sacrilegis artibus infectus fuit, sciens nullum se posse super his li brum in Arcam prorsus inferre, in qua erat unà cum patre justo, ac sanctis fratribus in gressurus, scelestas artes, ac profana com menta diversorum metallorum laminis, qua scilicet aquarum non corrumperentur injuriâ. & durissimis lapidibus insculpsit, quae Dilu vio peracto, eâdem, quâ illa celaverat, cu riositate perquirens, sacrilegiorum, & perpe tuae nequitiae seminarium transmisit in poste ros. Hac itaque ratione illa opinio vulgi, qua credunt, Angelos maleficia hominibus tradidisse, in veritate completa est. Haec ille Huic congruunt, quae S. Augustinus lib. 18. de Civit. Dei, & Petrus Comestorecitat de quatuordecim Columnis, se ptem aereis, & totidem lateritiis, artium scientiarumque Canonibus insignitis, Chamo, Noe filio erectis.

---

Athanasius Kircher, Arca Noe. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Arca_Noe.
