Latin
207.6 to 207.9
Athanasius Kircher, Arca Noe 207.6-9
Unproofread scanNot analysed yet
Hoc si non tam expeditè haberet, illud quoque assertionem Scri pturae illius tueretur: proindè potuit abolefa ctam eam violentia cataclysmi, in spiritu rursùs reformare, quemadmodùm &Hierosolymis Babylonicâ expugnatione deletis, omne Testamentum Judaicae literaturae per Es dram constat restauratum. Sed cùm Enoch eâdem scripturâ etiam de Domino praedicârit, à nobis quidem nihil omninò reticendun est, quod pertinet ad nos. Et legimus omnem Scripturam aedificationi habilem, divmitus inspirari, à Judaeis posteâ, jam videri rejectam, sicuti &caetera ferè quae Christum sonant. Neque utique mirum hoc, si scriptu ras aliquas non receperunt de eo locutas, quem S ipsum coràm loquentem non erant receptu ri. Ideò accidit, quòd Enoch apud Judam Apostolum testimonium poßidet. Ex quo quidem testimonio luculenter apparet Judaeos hosce non recipere ideò, quod nimis apertè de Meßia, Christo videlicet, DEO &homine in carne venturo vaticinarentur, sicuti eandem ob causam Rabbi Hakadosch Sacrosanctam Tria dem apertiùs confitentem rejiciunt. Visis igitur &recensitis libris, qui ante Cataclysmum scripti à primis Patribus memorantur, jam videndum quoque est, quod hi libri continuerint &de qua materia tractarint. De Libris Enoch, Origenes &Procopius eos continuisse ajunt multa vaticinia, vi delicet de his, quae eventura erant filiis ac nepotibus Patriarcharum, de futuris Hebraeorum sceleribus &poenis, de Mundi Salvatore ab eis occidendo, de eorundem eversione, captivitate, &dipersione inter gentes perpetua. Annius in Commentaris super Berosum Apocryphum ex Josepho scribit, in eodem Enoch vo lumine fuisse celebre vaticinium de geminis totius terrae cladibus, altera per inundationem, altera per incendium tuturis. Origenes apud Sixtum Senensem in 28 homil. lib. Num. unà cum Tertulliano tradunt argumentum Libri Enoch fuis se praeter prophetias, de numero &no minibus stellarum, &ipsarum secretis virtutibus, de descensu filiorum DEI ad filias hominum, de Gigantibus ex Angelorum coitu progenitis, de Exremo judicio DEI erga impios; de quo praesens testimonium prolatum est.