# Arca Noe 209.5-9

Athanasius Kircher, Arca Noe, 209.5 to 209.9. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/arca-noe/209.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/arca-noe/209.5

nescio quid adulterinum, & spurium sub iis latere facilè deprehendere possit Hinc tamen inferri quoque nolim, li bros ante aut post Diluvium immediatè scriptos non fuisse, cum id constanti, ut dictum est, Authorum vetustißimorum traditioni repugnet. Verùm ut hanc rem solidiùs adstruamus, jam alteram partem hujus materiae aggrediamur, in qua nobis incumbit demonstrare à pro fanis quoque Authoribus libros ante ipsum Mosen exaratos, quod dùm facimus, primò quinam proprie fuerint celebres illi tot Authorum monumentis agitati Zoroaster, & Mercurius Trismegistus quid & quomodò scripserint, videamus A Zoroastro initium ducturi. Arnobius quatuor Zoroastres ponit primum Chaldaeum, alterum Bactrianum tertium Pamphylium, qui & Erus dictus, quartum Armenium Hostanis filium, ut & Clemens lib. 4. Recognitionum. Suidas quintum Persomedum, sextum Proconnesium, de quo vide Plinium, Lactantium lib. 2. cap. 14. Manassem in Politicis. Sixtus Senensis duos fuisse Zoroastres refert. Alterum ex Diogene Laertio Persam Magorum Principem, Magiae verum inventorem; alterum Bactrianorum Regem, à Nino in bello victum, verae Magiae primum corruptorem, ita Iustinus. His tertium adjungit Clemens Alexandrinus Zoroastrum Erum, qui de seipso hoc scriptum reliquit: Conscripsi Zoroaster Arimanius, genere Pamphylius, qui in bello mortuus ad inferos descendi, & à Diis haec didici. Hunc Erum Plato refert lib. 15. de Rep. cap. 12. eo die, quo mortuus fuerat, supra pyram positum revixisse. Alii nullum Zoroastrum unquam fuisse volunt: ita Goropius Becanus; sed haec opinio cùm omnibus bonis Authoribus contraria sit, meritò repudianda est Porrò Iustini ille Zoroaster magnam Auctoribus induxit perplexitatem: siquidem illum Bactrianorum Regem à Nino levictum, Diodorus Siculus non Zoroastrem, sed Oxyartem appellat: ita in manuscriptis lustini Codicibus quoque se vidisse testatur Ligerius apud Franciscum Patricium in Zoroastro. Nos relicta hac Authorum altercatione, quis ille Zoroastres fuerit, tùm manifestabimus, ubi priùs de Etymologia nominis quaedam praemiserimus. Zoroaster itaque nomen alii derivan à Ζωον & ἄστρον, quasi diceres, vivens astrum. Quidam, ut Laertius, eum Chaldaica voce, ἀστρ9θυτὴν dici vult Sacrificatorem astrorum; sed cum non videam, quomodò haec vox Chaldaica esse possit, meritò ejus originem reprobandam judicavi. Nonnulli ex utraque lingua confusum derivant, à Chaldaeo quidem, vix tsura, quod figuram, signum, imaginem interpretamur, & à Graeca voce ἀστὴς, quod sidus significat; quasi diceres, figura, imago, signum astrorum; alii ab aliis nominibus, & linguis falsò deductis derivarunt, de quibus vide Goropium.

---

Athanasius Kircher, Arca Noe. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Arca_Noe.
