Latin
21.1 to 21.4
Athanasius Kircher, Arca Noe 21.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Bitumer asphalticum O mnium co leberrimum Lacus Ti burtinu, Albuneus. Noëmum non sola pice &resina in Arca illinenda, usum fuisse, sed magna ex parte bitumine; quamvis non incongruè quoque dici possit, picem bitumini ad solidiorem consistentiam commiscuisse; quod &Naturalium rerum Scriptores πιος ἀσφαλτον, id est, Picebitumen vocant. Bitumen in Mari Mortuo prae omnibus Mundi partibus maxima copia provenit, undè &Asphaltici Lacus nomen sortitum est; nam ut rectè Cardanus non unum, inquit, bituminis genus est, sed est. quod propriè Asphaltum, cui tanquam differentes species generi subjiciuntur: pissasphaltum, naphtha, gagates, ampelites, maltha, thracius lapis; carbones foßiles, succinum petroleum, Camphora, quam vis de bitumine liquido non duro, &ex saxis elicito, qua hîc comprobanda, intelligenda sint; non ita tamen liquido, ut non cum tempore lentescat in duratum; nam ut Dioscorides ait, bitumen esse pingue quoddam Lacus Asphaltici aquis innatans, quod undis ventisque agitatum in littore concrescit, densatur coit, tenacissimumque redditur, quoniam verò proprietatem habet sulphuri haud absimilem, &cuilibet humido potenter resistit, optimum proindè pro illinendis eo navibus. Et quamvis vix Regio sit, ubi non hujusmodi bitumi nis vestigia reperiantur; uti in nostra He truria fusè ostendimus: cumprimis tamen id genus maximè celebre reddide runt Mare mortuum, sive Lacus Asphal tites, Babylonia, &Syria; &ut multi paucis comprehendam, ubicunque loca sulphurea, &Vulcanii montes vim suam exhibent, ibi fere semper bitumen se comitem praebet. In Albuneo Lacu Agri Tiburtini copiosum bitumen colligitur, quod ex intimis lacus inexplorabilis profunditatis visceribus ebullit, quod &viminibus terrestribusque partibus commixtum, ex levitate insulas natantes procreat, de quibus vide nostrum Latium, &in Hetruria nostra de Thermis Thusciae, &Sulphureis Lacubus, uti &in Mundo Subterraneo de Campis Phlegraeis, &Vulcaniis montibus, Aetna, Strongylo, Vulcano, Vesuvio ubi de bitumine quàm amplissime egimus.