# Arca Noe 21.1-4

Athanasius Kircher, Arca Noe, 21.1 to 21.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/arca-noe/21.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/arca-noe/21.1

Bitumer asphalticum O mnium co leberrimum Lacus Ti burtinu, Albuneus. Noëmum non sola pice & resina in Arca illinenda, usum fuisse, sed magna ex parte bitumine; quamvis non incongruè quoque dici possit, picem bitumini ad solidiorem consistentiam commiscuisse; quod & Naturalium rerum Scriptores πιος ἀσφαλτον, id est, Picebitumen vocant. Bitumen in Mari Mortuo prae omnibus Mundi partibus maxima copia provenit, undè & Asphaltici Lacus nomen sortitum est; nam ut rectè Cardanus non unum, inquit, bituminis genus est, sed est. quod propriè Asphaltum, cui tanquam differentes species generi subjiciuntur: pissasphaltum, naphtha, gagates, ampelites, maltha, thracius lapis; carbones foßiles, succinum petroleum, Camphora, quam vis de bitumine liquido non duro, & ex saxis elicito, qua hîc comprobanda, intelligenda sint; non ita tamen liquido, ut non cum tempore lentescat in duratum; nam ut Dioscorides ait, bitumen esse pingue quoddam Lacus Asphaltici aquis innatans, quod undis ventisque agitatum in littore concrescit, densatur coit, tenacissimumque redditur, quoniam verò proprietatem habet sulphuri haud absimilem, & cuilibet humido potenter resistit, optimum proindè pro illinendis eo navibus. Et quamvis vix Regio sit, ubi non hujusmodi bitumi nis vestigia reperiantur; uti in nostra He truria fusè ostendimus: cumprimis tamen id genus maximè celebre reddide runt Mare mortuum, sive Lacus Asphal tites, Babylonia, & Syria; & ut multi paucis comprehendam, ubicunque loca sulphurea, & Vulcanii montes vim suam exhibent, ibi fere semper bitumen se comitem praebet. In Albuneo Lacu Agri Tiburtini copiosum bitumen colligitur, quod ex intimis lacus inexplorabilis profunditatis visceribus ebullit, quod & viminibus terrestribusque partibus commixtum, ex levitate insulas natantes procreat, de quibus vide nostrum Latium, & in Hetruria nostra de Thermis Thusciae, & Sulphureis Lacubus, uti & in Mundo Subterraneo de Campis Phlegraeis, & Vulcaniis montibus, Aetna, Strongylo, Vulcano, Vesuvio ubi de bitumine quàm amplissime egimus.

---

Athanasius Kircher, Arca Noe. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Arca_Noe.
