# Arca Noe 21.5-7

Athanasius Kircher, Arca Noe, 21.5 to 21.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/arca-noe/21.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/arca-noe/21.5

Quodnam vero genus bituminis optimum sit ad illitiones navium; Plinius optimum esse ait illud, quod in Lacu Asphaltite provenit: Dioscoride Judaicum bitumen prae reliquis valde approbat Judaicum; idem verùm hoc idem esse, quod Asphaltiquod Aephalticum, ipsa Loci natura probat: Nam uti cum. 14. cap. Gen. habetur, de pugna Abraham cum quinque Regibus in valle Sodoma, verba sacri Textus sunt: Vallis autem sylvestris habebat puteos multos bituminis: Jungitur hoc à Mose, ut significet Regem Sodomae cum suis hunc locum elegisse, eo consilio & dolo, ut hostes Babylonii horum locorum ignari, utpote peregrini, in hosce puteos pugnando corruerent; sed DEI beneficio factum est, scilicet, ut ipsimet Sodomitae victi metuque perculsi in hasce foveas, quas hostibus pararant, ipsas morituri caderent. Quonam autem modo Noëmum bitumen Praeparatio bitupraepararit in usum oblinendae Arcae, minis cum nihil de eo dicat Sacra Scriptura, de eo nihil nisi conjecturâ asserere possumus. Verisimile tamen est, bitumen prius liquidum, posteà in glebas duriores aeris siccitate redactas, pice tamen mixta priùs decoctum fuisse, quemadmodum hodierna die Nautis usu venit, & hoc pacto in usum convertisse. Sed de his in sequenti Capite pluribus. CADe Regione Edenia in qua Noc Arcam extruxisse putatur.

---

Athanasius Kircher, Arca Noe. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Arca_Noe.
