Latin
CAPUT
Athanasius Kircher, Arca Noe 210
Unproofread scanNot analysed yet
Nos dicimus Chaldaicum vocabulum esse, &derivari à verbo N Tsura, vel vου Tsatar, quorum illud nomen, figuram, hoc verbum, figurare significat, ex vn &ano, quod ignem absconditum significat, quasi diceretur WONVY Zairaster formans idola ignis absconditi, vel etiam MDNN; Tshuraster, id est, signum figura, simulacrum rerum secretarum absconditarumque, cui congruit etymon Persicum: . Quae omnia quàm aptè quadrent Zoroastri, in sequentibus patefiet. Fuit igitur hoc nomen commune omnibus iis, qui abstrusarum rerum scientiam ac magiam exercebant, &non secùs ac Osiris omnibus iis, qui Religionem, &politicam vivendi rationem primis temporibus in Aegypto introduxerunt, excolueruntque, commune fuit, ut postea dicetur. Undè consequenter, sicuti plures Osirides, Saturni, Beli (quae cognomina fuerant eorum, qui praeclarè &insigniter de humano genere meruerunt) ita plures fuêre Zoroastres, id est omnes ii, qui magicarum artium, aliarumque se cretiorum scientiarum inventores, cultoresque primis iis seculis fuerunt; ut Berosus Eusebianus, &Xenophon, quisquis ille fuerit, in aequivocis suis apprimè demonstrant, &nos fusè egimus de iis in primo Tomo Oedipi cap. de Osiride, &Iside. His igitur ita suppositis, Dicimus primò, Zoroastrem illum famosum Magiae inventorem alium non fuisse, nisi Cham filium Noë; fuisse autem ei hoc nomen impositum, ob admiranda, quae vi magicâ operabatur: quod nomen alii postmodum simile professionis institutum sectantes tanquam magnificum, &quod, nescio quid Divinum praeseferret, affectarunt; sicuti in Aegypto occulta &abstrusa revelantes ψονταονφανηχ appellatos in Prodromo ostendimus; uti &Osirides quoque dicti sunt, qui variis inventionibus rerum, religionisque cultu homines ad meliorem vitam reduxerunt, obque id Divinos honores meriti sunt.