# Arca Noe 210

Athanasius Kircher, Arca Noe, CAPUT. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/arca-noe/210
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/arca-noe/210

Nos dicimus Chaldaicum vocabulum esse, & derivari à verbo N Tsura, vel vου Tsatar, quorum illud nomen, figuram, hoc verbum, figurare significat, ex vn & ano, quod ignem absconditum significat, quasi diceretur WONVY Zairaster formans idola ignis absconditi, vel etiam MDNN; Tshuraster, id est, signum figura, simulacrum rerum secretarum absconditarumque, cui congruit etymon Persicum:. Quae omnia quàm aptè quadrent Zoroastri, in sequentibus patefiet. Fuit igitur hoc nomen commune omnibus iis, qui abstrusarum rerum scientiam ac magiam exercebant, & non secùs ac Osiris omnibus iis, qui Religionem, & politicam vivendi rationem primis temporibus in Aegypto introduxerunt, excolueruntque, commune fuit, ut postea dicetur. Undè consequenter, sicuti plures Osirides, Saturni, Beli (quae cognomina fuerant eorum, qui praeclarè & insigniter de humano genere meruerunt) ita plures fuêre Zoroastres, id est omnes ii, qui magicarum artium, aliarumque se cretiorum scientiarum inventores, cultoresque primis iis seculis fuerunt; ut Berosus Eusebianus, & Xenophon, quisquis ille fuerit, in aequivocis suis apprimè demonstrant, & nos fusè egimus de iis in primo Tomo Oedipi cap. de Osiride, & Iside. His igitur ita suppositis, Dicimus primò, Zoroastrem illum famosum Magiae inventorem alium non fuisse, nisi Cham filium Noë; fuisse autem ei hoc nomen impositum, ob admiranda, quae vi magicâ operabatur: quod nomen alii postmodum simile professionis institutum sectantes tanquam magnificum, & quod, nescio quid Divinum praeseferret, affectarunt; sicuti in Aegypto occulta & abstrusa revelantes ψονταονφανηχ appellatos in Prodromo ostendimus; uti & Osirides quoque dicti sunt, qui variis inventionibus rerum, religionisque cultu homines ad meliorem vitam reduxerunt, obque id Divinos honores meriti sunt.

---

Athanasius Kircher, Arca Noe. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Arca_Noe.
