# Arca Noe 211.1-4

Athanasius Kircher, Arca Noe, 211.1 to 211.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/arca-noe/211.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/arca-noe/211.1

Cham priChamum igitur primum Zoroastrem mus Zofuisse ita probamus; Cham primò Chal- roaster. daeus fuit natione, deindè primus post Diluvium Magiae introductor; ut fusè alibi docuimus: Tertiò immediatè hic post Diluvium vixit, quo omnes Authores Zoroastrem vixisse volunt. Huic adstipulatur Gregorius Turonensis lib. I. Gregorius Histor. Franc. Primogenitus, inquit, TuronenChami filius Chus fuit, Cham autem fuit sis totius artis Magicae imbuente Diabolo, & Zoroaster primus Idololatriae repertor, primusque staprimus tuam adorandam statuit, stellas & ignem de Magiae, & dosolacoelo labi magicis artibus, ei adscribunt, votriae post Diluvium catusque est, cùm ad Persas transisset, Zo inventor. roaster, quod Stellam viventem interpretantur, sive ut nos derivamus, formans idolum ignis absconditi, sive signum, & figura rerum absconditarum. Clemens Huic favet D. Clemens lib. 4. Recognit. lib. 4. recoIgnis enim cultum Chamum Zoroastrem gnit. primùm docuisse homines, Agathias author est, de quo nos pluribus de PyBoissardus. rolatria Aegyptiorum. Boissardus in Apollonio Tyanaeo, expresse hoc idem è vanis Authoribus docet his verbis: Audiverat Nini tempore Zoroastrem Bactrianorum Regem, multa de Magia docuisse, S scripsisse, quae apud Babylornos servahami imbantur. Is autem fuit Cham filius Noc, udentia. qui ante Cataclysmum magicam artem didicerat, & postea exercuit, & alios docuit, statimque à Diluvio patris ebrii Virilia contrectans, fascino illum incantavit, nè posset imposterùm gignere. Quidam Zoroastrem secundum fuisse volunt eum, qui in Sacris literis vocatur Misrim, vel ejus filium Chami nepotem, qui artem Magicam mirabili efficacia exercuit. Astrorum enim peritiam noverat perfectißimè, & ex iis omnia humana, & inferiora corpora regi, & foveri censebat. Ex astris scintillas quasdam carmine ma gico elicere studens, à Daemone succensus est, & interfectus, cumque hac violenta morte à Daemone sublatus esset, nihilo minus ejus discipuli illius disciplinae pertinaci ter adhaeserunt, illumque Deorum amicum crediderunt, asserueruntque vehiculo fulminis in coelum fuisse sublatum; corpus illius in Assyria conditum est; praedixerat enim As syriis, tamdiù eos Orbi Terrarum cum summo imperio imperaturos, quamdiù suos cine res, & reliquias integras, & inviolatas conservarent.

---

Athanasius Kircher, Arca Noe. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Arca_Noe.
