# Arca Noe 224-2

Athanasius Kircher, Arca Noe, CAPUT. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/arca-noe/224-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/arca-noe/224-2

Primus fiPrimus itaque filius Japhet, fuit Golius Japhet Gomer mer, cujus posteri Gomeritae nuncupati .ou fuerunt, Iosepho teste, quorum hic primus Colonias in Galatiam, quam & Gallograeciam dici volunt, traduxisse, undè Gomerus Gallus dictus; ab hisce profecti ii, qui Delphos spoliarunt, & postea in Asia minori propè Troadem consederunt, & Phrygiae partem majorem occuparunt, unanimis Geographorum sententia est; primùmque latera Aquilonis obtinuisse, Ezechiel 38. testatur: Quaenam verò fuerint latera Aquilonis, Josephus ex vaticinio Danielis c. II. videlicet Asiam & Syriam fuisse docet. Sunt enim hae regiones respectu Judeae, Aquilonares, non tamen remotae à Palaestina. Fll. 1I. Alter Japheti filius fuit Magog, qui in Magog. Septentrionales Regiones, ad Getas.

---

Athanasius Kircher, Arca Noe. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Arca_Noe.
