Latin
225.6 to 225.9
Athanasius Kircher, Arca Noe 225.6-9
Unproofread scanNot analysed yet
Alter Tharsis nomine filius Javan di citur, à quo ortos fuisse Cilices, ex nomi ne Urbis celeberrimo, quam Tarsum dicunt, ad id credendum inducti; alii per Tharsis vocem, vel ipsum Mare Mediter raneum intelligunt; alii Carthaginem, alii urbem ad Mare Rubrum, undè novas in Pontum colonias trajecerint: verùm hoc dici non posse, vel indè patet, quod ex Mari Rubro in Pontum trajicere, non mediante Aegypto, impossibile sit. Quis porrò tertius Javani filius Cethim fuerit, exponendum est. Cethim posteri lavani triplicem significationem habent. Aliqui Cyprum &incolas ejus Insulae Cithim vocatos fuisse putant; ut Josephus, ex nescio qua Urbe Citium per suasus; quidam pro Italia, sive pro Italis &Romanis sumi ex 24 Numerorum col ligunt: Venient in Trioribus de Italia, ubi Hebraea lectio Kittim habet, &Chaldaeus. Romani superabunt Assyrios, vastabunt que Hebraeos, &ad extremum ipsi peribunt. Eadem leguntur apud Danielem C. I1. Et venient super eum Trieres &Ro mani, &percutietur, ubi enim Hebraeus habet Sop: Chaldaeus habet Dr) Ro mi. Cethim sanè Italos esse, unanimem Rabbinorum sententiam esse constat; vide Ioseph, Ben Gorion in sua Historia. Qui verò per Cethim Macedoniam ve Graeciam intelligunt, iis non refragamur. Fieri enim potuit, Cethim in Graecia primam habuisse sedem, ex qua deindè ductae in Italiam coloniae, ibidem Cethim vocitatae sint. Quartus filius Javani Dodanim dictu: est, quem plerique Rhodiorum parenten dicunt, quasi diceres, D. in R. converso, Rhodanim non desunt, qui Dardanim posteros Dodonam Epiri urbem Templo &oraculo celebrem condidisse velint: Qui verò incertis incongruisque conjecturis Galliae incolas fuisse Dodanim, ob similitudinem nominis Rhodanim ad Rodanum fluvium Galliae, illi audiendi non sunt. Ab his itaque divisae sunt, uti Moses ait, Insulae gentium in regionibus suis, unusquisque secundùm linguas suas, &familias suas in nationibus suis, ubi intelligas velim Insulas gentium à Judaeis dici omnes transinarinas Mediterranei Maris regiones, adeoque vel totam Europam à filiis Japhet, Gomer &Javan fuisse occupatam; quae confirmantur ab Hieronymo in Traditionibus Hebraicis, Sirmio, Phlegonte, Ario Montano, aliisque.