# Arca Noe 231.4-6

Athanasius Kircher, Arca Noe, 231.4 to 231.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/arca-noe/231.4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/arca-noe/231.4

Respondeo, Assur hoc loco non propriè sumi pro Assur filio Sem, sed pro Rege Assyrio; Dum itaque Sacra Genesi dicat, de Terra illa egressum Assux, intel ligi Ninum Regem Assyriorum, qui nor contentus Regno Babylonio, quod pater e jus Belus fundaverat, ad alias gentes sub jugandas processit, & inter alia ejus praeclara opera dico aedificatorem fuisse Ninive Civitatis magnae, ab ejus nomine sic dictae; vel si alicui haec sententia non placeret, aliam subdo; fieri enim potuit, ut Assur filius Sem, ab impia Cham gente divulsus ex terra Sennaar in remotiorem Regionem recesserit, & ibidem fundamenta Ninive posuerit, postea vero Ninus filius Nembrod, sive Beli eam jam ab Assur coeptam in tantam magni tudinem & magnificentiam erexerit, quantam tam Sacri, quàm profani Scriptores, summa legentium admiratione describunt. Quam itaque Divina Scriptura vocat Niniven, eandem Herodotus, Strabo Plinius Ninum, Diodorus Nineam vocat. Meritò itaque Ninive & hîc, & apud Jonam prophetam appella tur civitas magna: si enim ejus magnitu dinem ex prima ejus origine cum à Nino fuit perfecta, totius Orbis maximam civitatem fuisse reperies, ut nec ante, nec post habuerit parem; nam Diodoro teste, ambitus ejus erat 480 stadiorum, id est, 60000, sexaginta millia passuum, continet autem stadium Plinio teste, unam octavam mille passuum partem; eo quod 125 passus nostros efficit, hoc est pedes 625. quae mensura octies sumpta efficit mille passus. Porrò altitudo murorum erat pedum centum; latitudo quâ trescurrus simul incederent; turres 150, singulae altitudinis 200 pedum. Strabo lib. 16. asserit Babylone fuisse majorem. Si verò magnitudinem ejus, pro ut fuit tempore Jonae Prophetae, id est, plus 1200 annis, postquam à Nino aedificata fuit, aestimare libet, invenies, tantam ejus fuisse intra moenia amplitudinem, ut tota vicatim obiri & lustrari non minus triduò possit; undè apud Jonam dicitur civitas trium dierum, atque adeò 600000, sexcentis millibus habitatorum constitisse, Diodorus asserit. De situ hujus urbis variant Authores.

---

Athanasius Kircher, Arca Noe. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Arca_Noe.
