Latin
231.7 to 231.8
Athanasius Kircher, Arca Noe 231.7-8
Unproofread scanNot analysed yet
Herodotus eam Tigri impositam vult, &ex Libro Tobiae patet; alii verò Euphrati apponunt: Quicquid sit, ego puto, utrumque dici posse, eò quod tunc temporis ex triduani itineris amplitudine, quâ eam describit Sacer Textus, in utramque &Euphratis &Tigris littus in longitudinem extensa fuerit, tunc forsan dicto rum fluminum alveis non ita procul dissitis, uti illa hodie describuntur; alveis fluminum successu temporis mutatis, uti in praecedentibus diximus: unde Diodorus eam non incongruè apponit Euphrati &patet ex relatione eorum, qui dicta loca quàm curiosissime inspexerunt. Referunt enim immensa &sine fine rudera ad littus Euphratis, tùm extra, tùm intra terram reperiri, quam omnes Indigenae Ninives rudera indubiè asserunt hodiè verò Musul dicitur, &à Babyloni seu Bagadet triduo distat, uno circiter gradu, unà ab altera, Ptolomaeo teste distante.