# Arca Noe 231.7-8

Athanasius Kircher, Arca Noe, 231.7 to 231.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/arca-noe/231.7
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/arca-noe/231.7

Herodotus eam Tigri impositam vult, & ex Libro Tobiae patet; alii verò Euphrati apponunt: Quicquid sit, ego puto, utrumque dici posse, eò quod tunc temporis ex triduani itineris amplitudine, quâ eam describit Sacer Textus, in utramque & Euphratis & Tigris littus in longitudinem extensa fuerit, tunc forsan dicto rum fluminum alveis non ita procul dissitis, uti illa hodie describuntur; alveis fluminum successu temporis mutatis, uti in praecedentibus diximus: unde Diodorus eam non incongruè apponit Euphrati & patet ex relatione eorum, qui dicta loca quàm curiosissime inspexerunt. Referunt enim immensa & sine fine rudera ad littus Euphratis, tùm extra, tùm intra terram reperiri, quam omnes Indigenae Ninives rudera indubiè asserunt hodiè verò Musul dicitur, & à Babyloni seu Bagadet triduo distat, uno circiter gradu, unà ab altera, Ptolomaeo teste distante.

---

Athanasius Kircher, Arca Noe. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Arca_Noe.
