# Arca Noe 232

Athanasius Kircher, Arca Noe, QUAESITUM IV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/arca-noe/232
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/arca-noe/232

QUAESITUM IV. Quamdiù steterit Imperium Assyriorum à Nino fundatum: Respondeo, cùm apud cunctos fere Scriptores & Chronologos summa de Impe rii Assyriorum duratione, controversia sit & cuinam subscribere debeamus, igno remus; combinatis tamen Auctorum inter se sententiis, securè inferimus, non uno & eodem tempore Niniven fuisse totaliter destructam, sed uti Regnoru Imperiorumque revolutio varia est, ita quoque diversis temporibus, à diversis vicinis Regibus vastatam, sed iterum re paratam instauratamque fuisse, quae unica litis inter Scriptores natae origo fuit, si tamen ultimam ejus ruinam una cum Imperii abolitione penitiùs dispexeri mus, certè tùm ex meliorum Authorun sententia, tùm ex ipsius Sacrae Scriptura variis lectionibus colligimus, Ninive Imperiique Assyrii eversionem fuisse eam, quam regnante Ozia minatus es Jonas Propheta, etsi ea ob Nimvitorun poenitentiam aliquandiù fuerit dilata quam tamen multis post annis, regnante Ezechia, quam futuram Nahum Prophe ta praedixerat, & Tobias paulò ante mor tem suam, jam proximam denunciavit quam nos circa quadragesimum Manassis Regis annum contigisse existimamus, atque adeò Imperium Assyriorum à Nino & ab exordio Urbis Ninive, usque ad Sardanapalum ultimum Regem, ejus demque civitatis occasum, 1290 circiter annos stetisse reperimus, id est, 250 annos post Diluvium, & 142 annis ante ortum Abrahae, tametsi Diodorus 1320 annis stetisse putet.

---

Athanasius Kircher, Arca Noe. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Arca_Noe.
