Latin
CAPUT ULTIMUM
Athanasius Kircher, Arca Noe 234
Unproofread scanNot analysed yet
Sem ipse est, ex quo Patriarchae, Prophetae, &Aposioli geniti sunt, Japhet autem Pater gentium est, cum ingenti enim multitudine dilatatus est populus ex gentibus, qui cum Prophetis, &Apostolis erat habitatu rus. Benedictionem igitur Christi parentis nostri, quem Judaicus populus amisit, Christianus ex duobus populis conflatus accepit. Sed jam ad Noëmi vitam regrediemur. Magnus &Mirabilis; inquam, Pa triarcha Noë fuit, quomodocunque tandem ejus vitae tenorem consideres, multis &stupendis casibus, si quispiam ex hominibus totâ vitâ vehementer exercitus; quamvis enim subindè uberi consolationum delectamento, à DEO visitatus fuerit, multum tamen tot adversarum rerum casus, quibus ille tot annis, totque seculis jactatus est, &numero, &magnitudine praeponderâsse videntur, ut proimdè de eo illud Div Pauli applicari possit. Vas electionis est mihi ille; Ego ostendam ipsi, quanta oporteat eum pro nomine meo pati. Si porrè bona fortunae, quibus fruebatur, consideramus; Noëmum totius Mundi post Diluvium, haeredem ac dominum fuisse eumque in filios suos jure quodam absoluto orbem distribuisse, reperie mus, quos &Europae, Asiae, Africae, In dorum, omniumque marium, fluminum, Insularumque Principes &Mo narchas constituit, utpotè, solum DEUM ipsis superiorem agnoscerent; Si lonvitudinem vitae, quae apud mortales tanto in pretio habetur attendamus, 15 950 vitae annos magnâ gestarum rerum gloriâ explevit, solo Mathusala &Irad inferior.