# Arca Noe 234

Athanasius Kircher, Arca Noe, CAPUT ULTIMUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/arca-noe/234
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/arca-noe/234

Sem ipse est, ex quo Patriarchae, Prophetae, & Aposioli geniti sunt, Japhet autem Pater gentium est, cum ingenti enim multitudine dilatatus est populus ex gentibus, qui cum Prophetis, & Apostolis erat habitatu rus. Benedictionem igitur Christi parentis nostri, quem Judaicus populus amisit, Christianus ex duobus populis conflatus accepit. Sed jam ad Noëmi vitam regrediemur. Magnus & Mirabilis; inquam, Pa triarcha Noë fuit, quomodocunque tandem ejus vitae tenorem consideres, multis & stupendis casibus, si quispiam ex hominibus totâ vitâ vehementer exercitus; quamvis enim subindè uberi consolationum delectamento, à DEO visitatus fuerit, multum tamen tot adversarum rerum casus, quibus ille tot annis, totque seculis jactatus est, & numero, & magnitudine praeponderâsse videntur, ut proimdè de eo illud Div Pauli applicari possit. Vas electionis est mihi ille; Ego ostendam ipsi, quanta oporteat eum pro nomine meo pati. Si porrè bona fortunae, quibus fruebatur, consideramus; Noëmum totius Mundi post Diluvium, haeredem ac dominum fuisse eumque in filios suos jure quodam absoluto orbem distribuisse, reperie mus, quos & Europae, Asiae, Africae, In dorum, omniumque marium, fluminum, Insularumque Principes & Mo narchas constituit, utpotè, solum DEUM ipsis superiorem agnoscerent; Si lonvitudinem vitae, quae apud mortales tanto in pretio habetur attendamus, 15 950 vitae annos magnâ gestarum rerum gloriâ explevit, solo Mathusala & Irad inferior.

---

Athanasius Kircher, Arca Noe. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Arca_Noe.
