Latin
CAPUT V
Athanasius Kircher, Arca Noe 24
Unproofread scanNot analysed yet
Et quisnam, be nignissime DEUS, illam innumerabilen animalium varietatem &copiam ex totius Orbis ambitu collectam, huc adducet? &quomodò singula consociabuntur? quomod. ferocia à mansuetis, munda ab immundis separabuntur? quomodò singulis locus eorum magnitudini aut parvitati proportionatu aßignabitur? sunt haec debili &imbecilli ingenio meo superiora: Haec sunt, quae me terrent. Sed in tua infinita sapientia &bonitate, uti mihi praecepisti, ita quoque nonisi auxilio, &perpetua tua assistentia, me confecturum confido; Tu enim, aeterne con ditor, omnia in omnibus operaris. Hisce DEC magna lachrymarum ubertate proposi tis, verisimile est, audisse Divinae vo cis sibilum auribus ejus hujusmodi verba insurrantem: Audi Noc, serve fidelis, quia tu solus ex omnibus, in tam into lerabili humani generis perversitate exstiti sti, qui viam mandatorum meorum tenuisti justus &perfectus in generationibus tuis; tu solus non commiscuisti te perversorum homi num consortio, ambulans coram me in sanctitate &justitia omnibus diebus vitae tuae Quapropter dignus es habitus, qui gratiam &benedictionem in venires coram me. Te ita que assumpsi ad magnum hoc, sublime &ar duum in semine tuo per Arcam tum conservandi, tum instaurandi generis humani offi cium. Viriliter itaque age &confortetur cor tuum, &ne dubites de mea erga te tuos que providentia; Ego tibi aßistam in omni bus; Ego te de modo &ratione procedendi instruam; Ego tibi in tutores &administra tores Angelos meos mittàm, qui te in omni bus dirigant, &à daemonum, qui tibi insi diabantur, malignitate custodiant. Fac ita que tibi Arcam, &c. Hoc Divinae vocis oraculo, uti credere licet, mirificè ani matus Noëmus, omni deposita diffidentia &anxietate animi excussa, commis sum sibi operis munus, magna constantia &fortitudine animi acceptavit, at que unà Divino hoc eloquio excitatus mox omnia, quae ad fabricam perficiendam, tum quo ad animalium stabula, nidosque juxta cujusque speciei magnitudinem &parvitatem disponendos, tum denique, quae ad naturam &proprietatem uniuscujusque, iuxta nutrimentorum unicuique speciei propriorum commeatum, tum quo ad modum, unamquamque speciem juxta mores à natura ei insitas gubernandi exequi coepit; Haec inquam omnia, repentinâ luce, verborumque Divinorum efficaciâ perfusus perfectè cognovit, neque verisimile est, uti multi perperam sentiunt, Noëmum rerum omnium scientiam à DEO sibi infusam, ante Arcae fabricam, haud secus ac Adamum habuisse.