Latin
CAPUT V
Athanasius Kircher, Arca Noe 26
Unproofread scanNot analysed yet
Rationes hujus rei sunt omni sensato viro manifestissimae Primò quia dictus Ager tum fluminibus irriguus, tum omni rerum ad victum necessariarum ubertate plenus est; Secundò quia Babylonem inter, Syriam &Judaeam, primaevorum ante &post Diluvium incolatu celebres regiones medium locum occupat, iique eam inhabitasse feruntur. Est enim etiamnum in radice Montis Libani qua Damascum respicit pagus quidam, quem ab 8 hominibus id est ab S animabus qui postmodum Arcam ingressi fuerunt, in hunc usque diem ἐλίας Thamnin, id est, ab 8 vocant ibi enim Noê cum suis filiis uxoribusque filiorum habitasse pervetusta traditione referunt Syri. Ait &Historia eorunm non ita hinc dissito loco qui Hesron di citur terrae motu crepuisse disjectisque saxis reliquisque terrestrium portionum quisquiliis fossam inventam fuisse, quae cedrina ligna complura probe dolata &perpolita sparsim exhibuerit; unde non inverisimili conjectura inferunt has ligneas trabes adeo bene dolatas alias esse non posse quam Arcae Noëticae ibidem ex tractae superfluas reliquias quae post Diluvium limo obductae, &sedimento aquarum in clivos collesque elato posteris tandem temporibus terrae motu detectae ut ex cedro confectae, ita ab omni corru ptione immunes extiterint, quin &Adamum post ejus ex Paradiso ejectionem. vicinam plagam Edeniae incoluisse ex Textu 70 Interpretum luculenter ostenditur. Verba ejus sunt: Καὶ ὀξέ βαλε τν Ἀδαμ καὶ κάτώκισεν αὗτν ἀπεναντι τοῦ Παραδεισου τῆς τρύφης. id est, &ejecit Adam, &collocavit eum ante paradisum voluptatis, ut videlicet consideraret Regionem omni felicitate plenam, à qua suâ culpâ exciderat, &peccatum suum una poenitendo deploraret; ex quo non incongruè Tertiò colligitur, Paradisum non intra Armeniam vastam, montibus &desertis confertam, neque in Babylonia multis Naturae incommodis subdita; sed in Mesopotamia fuisse, quae antiquae felicitatis in hunc usque diem signa apertissima monstrare Euphrates.