# Arca Noe 26

Athanasius Kircher, Arca Noe, CAPUT V. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/arca-noe/26
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/arca-noe/26

Rationes hujus rei sunt omni sensato viro manifestissimae Primò quia dictus Ager tum fluminibus irriguus, tum omni rerum ad victum necessariarum ubertate plenus est; Secundò quia Babylonem inter, Syriam & Judaeam, primaevorum ante & post Diluvium incolatu celebres regiones medium locum occupat, iique eam inhabitasse feruntur. Est enim etiamnum in radice Montis Libani qua Damascum respicit pagus quidam, quem ab 8 hominibus id est ab S animabus qui postmodum Arcam ingressi fuerunt, in hunc usque diem ἐλίας Thamnin, id est, ab 8 vocant ibi enim Noê cum suis filiis uxoribusque filiorum habitasse pervetusta traditione referunt Syri. Ait & Historia eorunm non ita hinc dissito loco qui Hesron di citur terrae motu crepuisse disjectisque saxis reliquisque terrestrium portionum quisquiliis fossam inventam fuisse, quae cedrina ligna complura probe dolata & perpolita sparsim exhibuerit; unde non inverisimili conjectura inferunt has ligneas trabes adeo bene dolatas alias esse non posse quam Arcae Noëticae ibidem ex tractae superfluas reliquias quae post Diluvium limo obductae, & sedimento aquarum in clivos collesque elato posteris tandem temporibus terrae motu detectae ut ex cedro confectae, ita ab omni corru ptione immunes extiterint, quin & Adamum post ejus ex Paradiso ejectionem. vicinam plagam Edeniae incoluisse ex Textu 70 Interpretum luculenter ostenditur. Verba ejus sunt: Καὶ ὀξέ βαλε τν Ἀδαμ καὶ κάτώκισεν αὗτν ἀπεναντι τοῦ Παραδεισου τῆς τρύφης. id est, & ejecit Adam, & collocavit eum ante paradisum voluptatis, ut videlicet consideraret Regionem omni felicitate plenam, à qua suâ culpâ exciderat, & peccatum suum una poenitendo deploraret; ex quo non incongruè Tertiò colligitur, Paradisum non intra Armeniam vastam, montibus & desertis confertam, neque in Babylonia multis Naturae incommodis subdita; sed in Mesopotamia fuisse, quae antiquae felicitatis in hunc usque diem signa apertissima monstrare Euphrates.

---

Athanasius Kircher, Arca Noe. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Arca_Noe.
