Latin
31.5 to 31.8
Athanasius Kircher, Arca Noe 31.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
de crassitie mari: aenei; ubi omnes versiones mensuran palmi habent, idque trium unciarum crassitudinem habuisse Interpres vulgatus tradit; est enim palmus, uti suprà osten dimus, quatuor digitorum; &triun digitorum uncia, ubi &pedem in pal mos 4 digitos 16 unciasque 12 partiti sumus. Atque hîc palmi &palmae tam celebris usus hucusque introductus &il lius permutatio illud planè convincere videtur, quod superiori capite probandum suscepimus, &humana palma pal mi nomen &mensuram ab initio desumptam fuisse, id quoque de cubito dici debere, jam restat explicandum. Perspicua ex hisce satis sit Lectori Romanorum de hisce mensuris senten tia, cum Vitruvium audierint asserentem cubitum sex palmis constare, digitis 24 pedem palmos habere 4 digitos 16 Unde &nullo paenè negotio colligitur cubitum pedem unum habuisse cum dimidio, toties enim senarius palmorum numerus, quem habet cubitus. continet quaternarium eorundem palmorum numerum, quem pes habet Cubitus mensura pariter aequat humanum brachium quod πηχυς Graecis dicitur, estque pedis unius &dimidii, ut Hesychius tradit: Cubitus, inquit, est pes unus cum dimidio. Et Suidas. Cubitus est, inquit, extensio a cubito usque ad digitos manus, cubitus verò habet pedem unum &dimidium. Pollux, Cubitus, inquit, est mensura, quantum à flexura cubiti usque ad summitatem medii digiti intervallum patet. Non ignoro, alios alias tradere mensurarum regulas; verùm, uti illorum opiniones sunt incertae, &nullo subnixae fun damento, ita quoque liberè rejiciun tur, donec probentur. Nos secuti He braeorum, Graecorum, Latinorumque &potissimum S. Hieronymi documenta, constanter asserimus, palmum, de quo hoc loco agitur, esse quatuor digitorum, &consequenter cubitum 24 digitorum, id est sex palmorum, seu quod idem est, palmum esse sextam partem staturae humanae, spithamam autem, quam Hebraei ryn vocant, mensuram esse aequivalentem medio cubito, qui aequivaleat palmis, vel 12. digitis, quorum duplum, sive 6 conficiunt cubitum Legat de doro, dydoro, tetradoro, pentadoro, quae mensura palmorum est, à muneribus manu extensa accipiendis sic dicta, Plinium l. 36. c. 14.