# Arca Noe 33.1-5

Athanasius Kircher, Arca Noe, 33.1 to 33.5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/arca-noe/33.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/arca-noe/33.1

Ajunt enim hunc lectum ferreum fuisse solummodè cunas Oggi, & cum esset adhuc pusio, in eo requievisse; ponamus enim puerum proportionem habere ad virum perfectum, ut I ad 3 necessariò sequitur, Og puerum habuisse 3 cubitos in longitudine, id est, fuisse 27 pedes longum, & 27 cubitos (ò egregium sanè puerulum!) cum ad perfectam aetatem & virilem venisset, habuisse, id est, 243 pedes, quo nil absurdius fingi & excogitari potest. Non igitur in mensura lecti ferrei intelligendi sunt cubiti 9 pedum, sed cubiti, quorum nos hoc loco mensuram descripsimus, ex quorum computu cognoscemus, lectum Og non nisi 133 pedum longum fuisse & latum 6 quae mensura melius sustinere potest etsi nsolitam, & exorbitantem adhuc humanae staturae granditatem; neque enim verisimile est, Og praecisè totius lecti longitudinem, & latitudinem explesse, undè detractis à longitudine lecti duobus pedibus suprà & infra, Og non nisi decem pedum fuisse censebitur. Hunc autem cubitum à nobis propositum verum esse, mensura Hebraica, quae per vocem NON cubitum explicat, sat docet; neque dissonat Chaldaeus Paraphrastes hisce verbis: VNNNS PDNVUD NDIƆNDWWW id est, Lectus ferreus ejus fuit 9 cubitorum, in cubito Viri. Graeca 70. ἔννεα πηχῶν το μηκος αὐτης καὶ τεσσάρων πηχεων τῆς εὖρος αὐτης ἐν πηχὰι ἄνδρος. Cui Hebraea espondet: URODNZ. ubi lectio Arabica habet: ψ δὲ bo vlς l ad mensuram cubiti manus hominis, sive virilis; undè rectè concluditur, hîc non intelligi cubitum Og Gigantis, sed cubitum viri perfecti, & optimè proportionati; aliàs enim cubitus ille non esse communis & legalis, sed exoticus, pere grinus & Gigantibus solummodò ac commodatus, quem lex vetat, ut ex sequentibus patet. Legitur lib. 1. Reg 16. Goliath altum fuisse sex cubitis & palmo, quos cubitos, si geometricos iuxta sententiam eorum, quos supra refutavimus, dixeris, Goliath necessa riò altus fuisse demonstrabitur 54 uno Cubitus sacer applicari Giganteo cubito non potest. Goliath statura quanta? uxta eos qui geometricis cubitis utuntur. Vera Goliath ma gnitudo. Humani corporis fabrica uti à DEO constructa fuit, ita omnium proportionum, mensura rumque nnicum prototy pon est. uno palmo, quam mensuram si juxta torum 15 ad quam altitudinem vix hocorporis humani symmetriam & promines pertingunt.

---

Athanasius Kircher, Arca Noe. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Arca_Noe.
