# Arca Noe 45

Athanasius Kircher, Arca Noe, M ORIGINEM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/arca-noe/45
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/arca-noe/45

Quaenam igitur vera Arcae forma fuerit, nos Buteonem secuti, in sequentibus docebimus. Editus praeteritis annis Ulmae libel lus Germanico idiomate conscriptus ab insigni Mathematico, & Architecto Josepho Furtenbach; in quo pulchrè sanè & breviter Noëmicae Arcae fabricam descripsit; sed uti eam sub rotunda & ventricosa figura exhibuit; tectum quoque altius elevaverit, ac Sacra Genesis praescribat, ita quoque non undiquaque Sacrae Scripturae sensin satisfecit; Caetera verò omnia quoad sentinam, 3 Contignationes, stabula, mansiunculas nidosque animalium, meae prorsus congruunt descriptioni; hanc fabricam sub congrua proportione, juxta mensuras & proportiones à Mose descriptas unà cum stabulis & mansionibus animalium, ligneo quodam prototypo, in acu quodam, seu Vivario fluctuantem exhibuisse scribit; τέχνασμα sanè dignissimum, quod Principes opulenti imitentur. Sed jam ad alia.

---

Athanasius Kircher, Arca Noe. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Arca_Noe.
