# Arca Noe 54

Athanasius Kircher, Arca Noe, CAPUT IV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/arca-noe/54
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/arca-noe/54

Qui verò di cunt, eas perfecto coitu masculi cum foemina se propagare, valdè hallucinantur, cum ille in Insectis coitus nil aliud sit, quàm pruritus quidam posteriorum par tium, quo unum aliud per affrictum quendam à natura illis insitum ad sordes expellendas, ex quibus posteà simile iis, quoad speciem animal nascitur, instimulare solent, quemadmodum in Muscis videre est; ut proindè nec illa, nec haec in Arcam intrasse, is solus nescire possit, qui arcana Naturae ignorarit; cum haec, uti dixi, vel in ipsa Arca unius anni decursu facilè in infinitum se multiplicare potuerint. Cum itaque Sacer Textus, nullam In sectorum, animaliumque ex putri seminio infecto nascentium, mentionem faciat, sed Reptilium solummodò, jam examinandum restat, quaenam illa Reptilia fuerint. Mirantur multi, cur Divina bonitas ea animalia, quae per veneni sui atrocitatem, tantum abest, ut conservari debeant, ut potiùs destruenda & tanquam humani generis exitia prorsus exterminanda sint, in Arca tamen conservare voluerit.

---

Athanasius Kircher, Arca Noe. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Arca_Noe.
