Latin
55.1 to 55.5
Athanasius Kircher, Arca Noe 55.1-5
Unproofread scanNot analysed yet
Causae hujus rei multiplices adferri possunt; quarum prima fuit ut homines ex horum animalium intuitu &consideratione, memores essent istius Serpentis, à quo totius humani generis ruina originem duxit, quae tam grandis fuit, ut non nisi sanguine filii DEI reparari potuerit. Secunda, ut DEUS ea, quae in primordio Mundi ex terra produxerat Reptilia, eadem in Arca conservaren tur, non quod, uti Philosophi dicunt, tantummodò ad decorem universi sint, sed etiam, quod etsi virulentissimo toxico turgeant, &in exitium hominum anima liumque nata videantur, plurima tamen commoda, &utilitates quoque Mundanae Oeconomiae praestent. Cum enim Natura in perpetua rerum vicissitudine, nunc generando, modò quod genuerat. corrumpendo, occupetur; hinc fieri non potest, ut non subindè ex siderum malignorum influxu, variarumque quisquiliarum terrestrium ἀποῤῥεία, pessimae &malignantis naturae putredines in Terrestris Orbis visceribus oriantur, ex quibus posteà hujusmodi animalia ut plurimùm generentur; haec verò ex naturali pronitate, cum illud, ex quo nata sunt, miro quodam magnetismo ad se allicientes, Terram à virulenta illa &herbarum plantarumque destructrice facultate liberent, id sane magnum naturae bonum censeri debet; Quae verò in Magneticè trahunt aquis natales suos habent, idem in aqua humores venenosos tico Regno praestant, quod praedicta in Serpenter &alia. Terrestri, &Insecta volatilia in Aereo ex quibus aliud emolumentum resultat, quod tam Reptilia Terrae aquarumque, quàm Insecta tandem cedant in alimentum nonnullorum animalium quae sine illis vivere non possent, ut in Ciconiis, Corvis similibusque videre est. Tertiò cedunt haec animalia in excel lens medicamentorum alexipharma cum, uti ex Theriaca patet, &pestifera lue laborantibus in insigne remedium; de quibus quàm fusissime actum vide in Diatriitized Diatribe nostra de Peste, quod Scrutinium Physico-medicum inscribitur. Accedit hisce Quarta ratio, quod dicta Reptilia sive Serpentes putrilaginosam alignitate in se derivata, vel ipsam Arcam ab exhalationum virulentarum, aërisque pernicie quadantenus purgarent, &unà Ciconiis, aliisque οφιοφάγοις animan tibus in nutrimentum cederent. Jam verò quaenam illa sint, Reptilia, videamus. Suntque sequentia: Vipera, Aspis, Cerastes, Dipsas, Haemorrhois, Ptyas, Amphishaena, Seps, Scytale, Jaculi, Boa, Draco; &hi Serpentes sunt; sequuntur Salamandra, Lacerta, Stellio, Chamaeleon, Rubeta, quae inter Reptilia quadrupedia recensentur. Ser pentibus jungi poterant Draco alatus.