# Arca Noe 55.6-9

Athanasius Kircher, Arca Noe, 55.6 to 55.9. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/arca-noe/55.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/arca-noe/55.6

Basiliscus; & similia; Verùm cum, quae de Basilisco scribuntur, fabulosis potiùs, quàm veris Serpentibus adscribamus; ea non admittenda, duximus. Vipera, Graecis ἔχιδνα, notissimus Serpens, sesquipedalis longitudinis viviparum animal, tam ex putri, quàm ex utriusque sexus copulâ nasci potest, quae etsi virulentissima sit, & morsu prorsus exitialis, innumeras tamen utilitates humano generi quoque confert, uti paulò antè docuimus; cum sit contra suum proprium venenum, antidotum infallibile, uti Libro 3. Artis Magneticae, & in Libro 9. Mundi Subterranei Ostendimus. Aspis Virulentissimus Serpens, in Italia rarus, in Septentrione prorsus ignotus, in Aegypto & Lybia frequentissimus, side rativa facultate morsu pollet; experientia tamen docuit, Viperam ab Aspide non distingui; eam ob causam, quod Vipera in Aegyptum trarislata in Aspidem dege neret, ob naturales Aegypto insitas terrestris glebae proprietates venenosas quibus attractis, Vipera in Aspidem virulentum convertitur. Cerastes Κεραστὴς, à Cornibus, qui bus caput protuberat, sic dictus serpens ex differenti putredinis combinatione natus, morsu pruritum primò totius corporis, deindè vertiginem cum amentiâ, inflationemque tibiarum causat. Dipsas Serpens à siti, quam morsu Dipsa. causat, sic dictus. quicunque enim ab ea morsus fuerit, is mox aquae potu satiari non potest usque ad stomachi ventrisque rupturam, ob sitis inexplicabilis tormentum; differt specie à dictis ob effectuum, quos causat, diversitatem. Haemorrhous, à sanguinis profluvio, Αἰμοῥιοις. quod causat, sic dictus. Morsu enim stupendae virtutis, ex omnibus humani corporis membris sanguinem exsudare facit. Americae proprius, post diuturnas pluvias ex nubibus bicaudata formâ decidens; qui cum ex putri, locique natura solùm nasci credatur, in Arca non est, cur receptus sit. Ptyas Serpens est, sputo solo into- Pryas. xicans homines, animantiaque caetera; veneno calorem naturalem extinguit, amentiam, paralysin, & apoplexiam, uno verbo, omnia interiora in tabum resolvit. Seps Serpens est, virulento morsu Sep. ictos in putredinem resolvit, qui vel incautè calcatus mortem subitaneam adfert. Amphishaena Serpens binis capitibus, Amphubaena. in utraque corporis extremitate instructus, cujus figura haec est.

---

Athanasius Kircher, Arca Noe. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Arca_Noe.
