# Arca Noe 57.1-5

Athanasius Kircher, Arca Noe, 57.1 to 57.5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/arca-noe/57.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/arca-noe/57.1

Porrò Gesnerus, & alii Zoologi Inse ctorum triginta species numerant: ego verò ad numerum ea revocari non posse assero, cum innumerabiles sint; tot vide licet, quot diversae arborum, plantarum tot; quot animalium quadrupedum di versae species; generat enim omne viven ex sui corruptela humoris, animal à caeteris differens; uti fusè in Mundo Subterraneo demonstravimus. Quae verò ex Terrestrium aquearumque putredinum miscella nascuntur, sine numero pariter esse pronuntio, cum tot differentia quo tidie nascantur, quot novae putredinum tum in Terrestri, tum in Aqueo elemento generationum combinationes fiunt; quae uti olim & hodiè ex dicta seminalium rationum miscella nascuntur, ita quoque ea Arcae includere voluisse incongruum, ne dicam ridiculum esse nemo nisi insensatae mentis inficiabitur. T V. Arcam introductis. larum influxus, quo sub diversis Climatis variam sortiuntur constitutionem. Quarta, sunt ipsae species se multiplicantes, iuxta illud Divinum praeceptum, Crescite & multiplicamini, & replete terram. Finis tandem intermedius est homo, cui dant alimentum, victum, vestitum, & oblectamentum. Differunt verò indole caeterisque affectibus, dum quasdam mansuetas & domesticas, nonnullas feras & sylvestres conspicimus. Diffe runt praeterea modo pascendi, dum quaedam sunt ruminantes, quaedam carnibus solùm, aliquae solis herbis, nonnullae παντφαγα, id est, omnivorae sunt. Aliae differunt divisione pedum, uti bisulcae, seu unguifidae, & solipedae Differunt denique, dum aliae mundae, aliae immundae dicantur, non ratione essentiae, sed ratione sensus, & usus; ut proinde proimde satis mirari non queamus Divinae Sapientiae altitudinem, dum in prin cipio Creationis, tam provide, & tante cum ordine mundo mundique filio homini providit, dum primò Terrâ & aquis stellisque productis, mox Terram herbis & arboribus, tanquam annonâ, & commeatu animantibus paulò post producendis parato instruxit: productis animalibus, subsecuta fuit hominis creatio. ut homo utroque & vegetabilis & sen sitivae naturae subsidio, quàm firmissi mè, tum ad victum, tum ad vestitum oblectamentumque possessione perpe tuò duraturâ uteretur. Atque hisce camporum sylvarumque recessus conferti sunt, hisce superbit civibus totius terreni globi ambitus. Quibus quidem breviter recensitis, jam ordine singula ex dictis in Arcam introductis, juxt. naturam & proprietatem uniuscujusque describamus, à majoribus corpo ris mole ordituri. Elephas omnium Zoologorum calculo uti mole corporis caetera excedit; ita quoque meritò primum in Arca locum jure suo requirit.

---

Athanasius Kircher, Arca Noe. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Arca_Noe.
