Latin
CAPUT IV
Athanasius Kircher, Arca Noe 60
Unproofread scanNot analysed yet
Mundi Subterranei. Tigris animal est αἰλουρομορφον, id est, Felis formâ, velocissimum, robustum, indomitum, &maculosum; vivit ex raptu; Cervos, Boves, Oves, Equos &Canes invadit, interimit, &de vorat; olfactu nulli alteri ex quadrupedibus cedit; fame urgente velocitatis sunt incredibilis, benè pastae, nihil illis pigrius esse potest, ita ut vel etiam à quovis Canè in fugam facilè convertantur; pili circa os virulento, &irremediabili veneno pollent. Vide nostram Chinam illustratam.