Latin
CAPUT IV
Athanasius Kircher, Arca Noe 62
Unproofread scanNot analysed yet
Pardus carnivorum animal, maculis nigris per totum corpus à natura pulchrè depictum; ferox, robustum, astutumque; ex raptu animalium vivit, nulli parcens, nè quidem hominibus; salacissimum est; undè etiam diversae spe ciei animalia admittit, ex quibus diffe rentes species animalium exsurgunt uti poste à videbitur. Pardus &Panthera, Plinio teste, unum sunt, &non differunt nisi sexu; Pardus enim mas est, Panthera foemina. Sed alii aliter tenuerunt. Caper, &Caprae, in multas species dividuntur à nonnullis, quae tamen nor tam specie, quàm exteriori forma diffe runt, ex natura loci, alimentorumque differenti constitutione: ut Capricorni. Ibices, Rupicaprae, &similes: vescuntur Vb, A P. v. pilija Αεενκαθηντν. τ omnes graminibus, foliis, fructibus, corticibusque arborum, fruticumque, summitatibus foliorum maximè gaudent: si vocem spectes, blaterare dicitur; animal libidinosum est, &multiplici foetu foecundum; carne, corio, lacte, cornibus, quin vel ipsa lana pilosa magnam utilitatem praebet; &uti ex bisulcis, &ruminantibus unum est, ita quoque inter munda adnumeratur.