# Arca Noe 62

Athanasius Kircher, Arca Noe, CAPUT IV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/arca-noe/62
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/arca-noe/62

Pardus carnivorum animal, maculis nigris per totum corpus à natura pulchrè depictum; ferox, robustum, astutumque; ex raptu animalium vivit, nulli parcens, nè quidem hominibus; salacissimum est; undè etiam diversae spe ciei animalia admittit, ex quibus diffe rentes species animalium exsurgunt uti poste à videbitur. Pardus & Panthera, Plinio teste, unum sunt, & non differunt nisi sexu; Pardus enim mas est, Panthera foemina. Sed alii aliter tenuerunt. Caper, & Caprae, in multas species dividuntur à nonnullis, quae tamen nor tam specie, quàm exteriori forma diffe runt, ex natura loci, alimentorumque differenti constitutione: ut Capricorni. Ibices, Rupicaprae, & similes: vescuntur Vb, A P. v. pilija Αεενκαθηντν. τ omnes graminibus, foliis, fructibus, corticibusque arborum, fruticumque, summitatibus foliorum maximè gaudent: si vocem spectes, blaterare dicitur; animal libidinosum est, & multiplici foetu foecundum; carne, corio, lacte, cornibus, quin vel ipsa lana pilosa magnam utilitatem praebet; & uti ex bisulcis, & ruminantibus unum est, ita quoque inter munda adnumeratur.

---

Athanasius Kircher, Arca Noe. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Arca_Noe.
